라틴어 문장 검색

ignis enim ex terra est quo exuruntur omnia, nam caelestis nihil perurit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7415)
qui enim scripserunt de arte militari dicunt summum genus esse dimicandi, quotiens calcato umbone adversarii se in hostilem clipeum erigit miles et ita contra stantis vulnerat terga.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2843)
nam 'pruna' a perurendo dicta est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7886)
quas etiam ideo limen ait non tangere, ne a sacrilegio inchoarent, si depositurae virginitatem calcent rem Vestae, id est numini ca- stissimo, consecratam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 296)
calculus lapis brevis terrae admixtus, dictus calculus, quod sine molestia sui brevitate calcetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1802)
prela autem sunt trabes, quibus uva calcata iam premitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2422)
subiecit pedibus calcavit 'fatum', ex fato venientia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4921)
hominem perustum etiamnum gloria volunt incendere atque ita loquuntur :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 15 2:2)
"quidquid calcaverit hic, rosa fiat."
(페르시우스, 풍자, satire 236)
Haec ubi calcavit Caesar iuga milite laeto optavitque locum, summo de vertice montis Hesperiae campos late prospexit et ambas intentans cum voce manus ad sidera dixit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:18)
Non Indum fulgebat ebur, quod inhaeserat auro, nec iam calcato radiabat marmore terra muneribus delusa suis, sed crate saligna impositum Cereris vacuae nemus et nova terrae pocula, quae facili vilis rota finxerat actu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:9)
Quin etiam cum perustus ardentissima febre, tandem remissus unctusque, acciperem a medico potionem, porrexi manum utque tangeret dixi, admotumque iam labris poculum reddidi.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 1 4:1)
Vicimus et domitum pedibus calcamus amorem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 11a5)
sed facile haeremus, validoque perurimur aestu, et nimium certa scimus amare fide.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 114:4)
subducunt oneri colla perusta boves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 514)

SEARCH

MENU NAVIGATION