라틴어 문장 검색

Quem tenues decuere togae nitidique capilli,quem scis immunem Cinarae placuisse rapaci,quem bibulum liquidi media de luce Falerni,cena breuis iuuat et prope riuum somnus in herba;
(호라티우스의 첫번째 편지, 1415)
'ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi et cupiat formosus, eat quacumque, puellisiniciat curam quaerendi singula, qualisit facie, sura, quali pede, dente, capillo:
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장13)
vidi egomet nigra succinctam vadere pallaCanidiam pedibus nudis passoque capillo,cum Sagana maiore ululantem:
(호라티우스의 풍자, 1권, 08장9)
Crines calamistri vestigio rotantur, digiti de anulis radiant et, ne plantas umidior via spargat, vix imprimunt summa vestigia.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:9)
Illae Christianos oculos potius scandalizent, quae purpurisso et quibusdam fucis ora oculosque depingunt, quarum facies gypseae et nimio candore deformes idola mentiuntur, quibus si forte inprovidens lacrimarum stilla eruperit, sulco defluit, quas nec numerus annorum potest docere, quod vetulae sunt, quae capillis alienis verticem instruunt et praeteritam iuventutem in rugis anilibus poliunt, quae denique ante nepotum gregem trementes virgunculae conponuntur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:6)
Si lector, si acolythus, si psaltes te sequitur, non ornentur vestibus, sed moribus, nec calamistro crispent comas, sed pudicitiam habitu polliceantur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:33)
Cave ne aures perfores, ne cerusa et purpurisso consecrata Christo ora depingas, ne collum margaritis et auro premas, ne caput gemmis oneres, ne capillum inrufes et ei aliquid de gehennae ignibus auspiceris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:2)
Capilli vel in frontem vel in aures defluunt.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 7:8)
nam si constituit solitoque decentius optat ornari et properat iamque experiatur in hortis aut aput Isiacae potius sacraria lenae, disponit crinem laceratis ipsa capillis nuda umero Psecas infelix nudisque mamillis.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI250)
taurea punit continuo flexi crimen facinusque capilli.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI252)
idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli atque hodie tantum propter convivia pexi.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI47)
plorare ergo iubet causam dicentis amici squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem circumscriptorem, cuius manantia fletu ora puellares faciunt incerta capilli.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV51)
et credam dignum barba dignumque capillis maiorum, citius falsum producere testem contra paganum possis quam vera loquentem contra fortunam armati contraque pudorem.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI11)
Nam si ovium lacte haedi aut caprarum agni forsitan alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 18:2)
et ita fit ut, cum cibum solus venter accipiat, alimonia eius dispersa per universos membrorum meatus ossa quoque et medullas et ungues nutriat et capillos.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 22:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION