라틴어 문장 검색

me verus Nabuchodonosor ad Babylonem, id est confusionem mentis meae, catenatum duxit;
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:11)
nihil in te Babylonium, nihil confusionis adolescat.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:19)
Revera non poterat Deus conditum ei merum mittere et ex oleo cibos et carnes confusione mutatas?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 9:4)
"Frater sororem virginem deserit, caelibem spernit virgo germanum, et, cum in eodem proposito esse se simulent, quaerunt alienorum spiritale solacium, ut domi habeant carnale commercium."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:61)
Grandis ergo virtutis est et sollicitae diligentiae superare, quod natus sis in carne, non carnaliter vivere, tecum pugnare cottidie et inclusum hostem Argi, ut fabulae ferunt, centum oculis observare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:10)
Cumque pectoris sui cellarium his opibus locupletarit, mandet memoriae Prophetas et Heptateuchum et Regum ac Paralipomenon libros Hesdraeque et Hester volumina, ut ultimum sine periculo discat Canticum Canticorum, ne, si in exordio legerit, sub carnalibus verbis spiritalium nuptiarum epithalamium non intellegens vulneretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 12:7)
Nec culpa est nominis Christiani, si simulator religionis in vitio sit, quin immo confusio gentilium, cum ea vident ecclesiis displicere, quae omnibus bonis non placent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:8)
Si apostoli habentes potestatem de evangelio vivere laborabant manibus suis, ne quem gravarent, et aliis tribuebant refrigeria, quorum pro spiritalibus debebant metere carnalia, cur tu in usus tuos cessura non praepares?
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:8)
Cum interim, ut tanta confusione rerum, Marcellae quoque domum cruentus victor ingre- ditur -
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 13:1)
et sub specie observationis emergebat maior confusionis occasio.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 1:3)
Ergo C. Caesar exordium novae ordinationis initurus dies omnes qui adhuc confusionem poterant facere consumpsit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 3:1)
eaque re factum est ut annus confusionis ultimus in quadringentos quadraginta tres dies protenderetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 3:2)
Deinde in his quos nominat fit saepe apud ipsum incauta confusio.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 10:1)
Lucretius in quinto, ubi de confusione orbis ante hunc statum loquitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 23:1)
sane memor apud veteres non tantum dicebatur ὁ μεμνημένοσ, sed etiam ὁ μνήμων. et hoc per confusionem verbi et nominis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 415)

SEARCH

MENU NAVIGATION