라틴어 문장 검색

nequaquam cum id accidit, ex libero suo arbitrio assequuntur, quod videlicet non minus contingeret eis etiam nihil inde praemeditantibus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:16)
Et haec quidem liberi arbitrii diffinitio nullatenus in Deum cadit, sed in eos tantum qui voluntatem mutare, et in contraria possunt deflectere, ut videlicet in eorum sit potestate, id quod eligitur tam dimittere quam facere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:17)
Denique et nonnulli liberum ad hoc reduxerunt arbitrium, ut his tantum ipsi concedant quae et bene facere et male possunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:18)
caetera cum sint liberi arbitrii in utrumque possunt suam deflectere voluntatem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:21)
At vero qui diligentius liberum arbitrium inspexerit, nulli benefacienti hoc deesse dixerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:22)
tanto in eligendo bonum liberius habet judicium, quanto ab illa ultima servitute peccati, de qua scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:25)
Generaliter itaque ac verissime liberum arbitrium dicitur, cum quilibet quod ex ratione decreverit, voluntarie ac sine coactione adimplere valebit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:1)
ita primum liberum arbitrium posse non peccare, novissimum non peccare posse. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:7)
et nunc ero mei voluntarius proditor, cui pro amissione carorum ipsa lux est fastidio?
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:15)
Idcirco seu sponte seu invitus de carcere suo meus ad caelum evolet liber spiritus, nulla emancipationis aut abalienationis specie contaminatus:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:15)
Quid enim homo posset possidere vel habere sub coelo, pro quo vellet tot subiacere periculis quot assidue videmus amantes ex libero arbitrio se subiugare?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 2장: 사랑이란 어떤 사람들 사이에서 이루어지나 2:4)
dulcior enim cuilibet fructus sapere debet ex propria plantatione perceptus, quam qui ex aliena arbore assumitur, et carius habetur quod pluribus est laboribus acquisitum quam quod sollicitudine modica possidetur;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 13:2)
Nam falcones, astures et accipitres sola facit audacia caros.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:29)
Praeterea, quod asserui spem quamvis ingeniose largitam mihi sufficere ad causam mortis declinandam, non istud enarravi quasi vestrae volens gloriosae famae detrahere, vel quod ullius contra vos sim fraudis maculae conscius, sed ut vobis aperta ratione monstrarem quanta vobis affectione adnector, quantumque carum haberem vestrum ad plenum mihi tributum amorem, ut mei vobis amoris nota immensitate sic saltem vestrum facilius animum inclinetis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 4:9)
Nam res cuiuscunque concessa petitione cara videtur emptione quaesita.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION