라틴어 문장 검색

Nam de illis extraordinariis, quae licet differre, licet castigare et opprimere, hoc unum commonefaciam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 11:2)
Non timide itaque conponor ad illum diem, quo remotis strophis ac fucis de me iudicaturus sum, utrum loquar fortia an sentiam, numquid simulatio fuerit et mimus, quicquid contra fortunam iactavi verborum contumacium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 5:4)
Sed qualescumque sunt, tu illos sic lege, tamquam verum quaeram adhuc, non sciam, et contumaciter quaeram.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 4:1)
Seneca Lucilio suo salutem Errare mihi videntur, qui existimant philosophiae fideliter deditos contumaces esse ac refractarios, contemptores magistratuum aut regum eorumve, per quos publica administrantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 731)
poterat adhuc adulescentia iniurias ferre et se adversus morbos contumaciter gerere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 1:1)
haec acerrimas gentes bellicosasque hostibus tradidit, haec multorum annorum pertinaci bello defensa moenia patefecit, haec contumacissimos et iugum recusantes in alienum egit arbitrium, haec invictos acie mero domuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 22:2)
ceterum castigant quosdam et coercent et inrogant poenas et aliquando specie boni puniunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 50:5)
hi, qui sibi lugere sumpserunt, protinus castigentur et discant quasdam etiam lacrimarum ineptias esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 1:3)
" Haec tibi scripsi, non tamquam expectaturus esses remedium tam serum, liquet enim mihi te locutum tecum quicquid lecturus es, sed ut castigarem exiguam illam moram, qua a te recessisti, et in reliquom adhortarer, contra fortunam tolleres animos et omnia eius tela, non tamquam possent venire, sed tamquam utique essent ventura, prospiceres.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 32:1)
multis fuit periculi causa insolenter tractata et contumaciter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 4:7)
Si quid acriter contra mortem dictum est, si quid contra fortunam contumaciter, iuvat protinus quae audias, facere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 6:7)
Nec illud praecipio, ut aliquid naturae neges - contumax est, non potest vinci, suum poscit - sed ut quicquid naturam excedit, scias precarium esse, non necessarium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 2:6)
Conponite aliquando bonos quidem, sed contumaces uiros.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 4:11)
ad praestandam calamitosis misericordiam contumax est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 9:10)
poterit nobis conuenire, si non fuerit in medio quem potius miseri contumaces rogent.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 24:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION