라틴어 문장 검색

Inibi enim oriri possunt maior responsalitas, altus communitatis sensus, peculiaris curandi facultas ac liberalius ingenium, flagrans in proprium solum amor et cogitatio item quid filiis nepotibusque relinquatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 231:3)
Universae christianae communitates in hac complenda educatione praecipuum obtinent locum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 273:3)
216. Magnae divitiae christianae spiritalitatis, generatae ex viginti saeculorum personarum et communitatum experientiis, plurimum conferunt ad humanum genus renovandum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 276:1)
Sic communitas ab indiligentia liberatur rerum consumendarum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 294:4)
Domine Deus, Unus et Trinus, communitas mirabilis infiniti amoris, doce nos te contemplari in universi pulchritudine, ubi omnia nobis de te loquuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 320:1)
Singuli actus fidei in communitatem, in « nos » commune populi inseritur, qui in fide tamquam unus est homo, « filius meus primogenitus », sicut totum Israel vocat Deus (cfr Ex 4,22).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 22:5)
in aliis persona implicatur, quatenus membrum subiecti viventis, in complicatis relationibus communitatum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 77:7)
Hic dynamicus motus transformationis, Baptismi proprius, movet nos ad pondus catechumenatus intellegendum qui hodie, etiam apud antiquitate pollentes communitates christianas ubi crescens numerus adultorum accedit ad Baptismi sacramentum, singulare induit momentum pro nova evangelizatione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 79:14)
Circum quidem illa ex traditione composita est catechesis Ecclesiae, addito Catechismo Catholicae Ecclesiae, quod validum est instrumentum huius communitarii actus per quem Ecclesia totam fidei doctrinam communicat, « omne quod ipsa est, omne quod credit ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 87:3)
Itaque fides ostenditur universalis, catholica, quoniam lumen eius augescit ad illuminandum mundum universum cunctamque historiam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:10)
Iuvenes potissimum, qui vitae aetatem perquam complicatam, locupletem et maximi momenti quoad fidem experiuntur, familiae ecclesialisque communitatis propinquitatem sollicitudinemque, in fidem adolescentes, animadvertere debent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 102:4)
Plurima sunt sed pauca loquar, ne dira relatu dogmata catholicam maculent male prodita linguam, ille Patrem pellens solio detrudit in artum corporis humani gestamen, nec pavet ipsum obiectare neci duroque adfigere ligno.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 31)
et Deus et genitor lumenque et gloria semper ille fuit, nec post sibi contulit ut Pater esset, sic fit ut aeternum credamus cum Patre Christum, illo auctore satum, cui nullus praefuit auctor, haec tu si dubitas Nati mysteria Christi, perdite, catholica non es de plebe, sed unus de grege turifero, venerator Deucalionum, devotus cippo, ficulni stipitis unctor.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 391)
heu, quam catholicam nil prope profuit puppem nasse sacri remigio stili quem Paulus variis gentibus edidit!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권14)
hic sub Galerio duce, qui tunc Illyricos sinus urgebat dicionibus, fertur catholicam fidem inlustrasse per exitum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.2)

SEARCH

MENU NAVIGATION