라틴어 문장 검색

Hinc, Abaton quam nostra vocat veneranda vetustas, Terra potens, primos sentit percussa tumultus, Et scopuli, placuit fluvii quos dicere venas, Quod manifesta novi primum dant signa tumoris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:72)
Tutior in sola non est cum currit harena, Nec caveae tanta conditur ille fide.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLVIII3)
Si iubeat patria damnatum excedere terra, Per freta, per scopulos exulis ibo comes.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXIV2)
Aureus inmodicis turtur te clunibus implet, Ponitur in cavea mortua pica mihi.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LX5)
Non ansae veterum Corinthiorum, Nec crus compede lubricum decenni, Nec ruptae recutita colla mulae, Nec quae Flaminiam secant salebrae, Nec qui litoribus nitent lapilli, Nec Tusca ligo vinea politus, Nec pallens toga mortui tribulis, Nec pigri rota quassa mulionis, Nec rasum cavea latus visontis, Nec dens iam senior ferocis apri.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LVII2)
Ipse licet videas, cavea stabulantur in una Et pariter socias carpit uterque dapes:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXI2)
Ut captum teneas, capto quoque munera mitte, De cavea fugiat ne male pastus aper.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXVIII3)
quas omnes species more suo in unius fulguris descriptione attigit dicens primum 'disiecitque rates', secundum 'illum expirantem transfixo pectore', tertium 'turbine corripuit', quartum 'scopuloque infixit acuto'. rates abusive naves;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 433)
scopulo saxo eminenti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 452)
'scopulus' autem aut a speculando dictus est, aut a tegimento navium, ἀπο` τοῦ σκεπάζειν. contigerunt autem ista circa Caphereum montem Euboeae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 453)
quibusdam sane non videtur zeugma, quia 'adnixus', non 'conixus'. ordo tamen est 'Cymothoe simul et Triton acuto detrudunt naves scopulo', ab aris scilicet in quas tris Notus in s. l. t.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1447)
scopulum id est speculam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1804)
anthea si quem aut ordo est 'ascendit scopulum requisiturus Anthea Capyn Caicum, si quem videat'. et usus est hoc genere elocutionis, quo et Terentius, qui dixit quod plerique omnes faciunt adulescentuli.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1813)
quod cum saepe fieret et Laomedontis Hesiona iam esset ad scopulum orta seditione religata, non nulli parentes peregre mittere filias quam domi perdere maluerunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5509)
laertia regna inrisorie, cum praemiserit scopulos, ut inmania saxa, vestras, Eure, domos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2722)

SEARCH

MENU NAVIGATION