라틴어 문장 검색

Nemo requirit ut ad aetatem cavernarum revertamus, tamen omnino necessarium est iter morari ut realitatem alio modo conspiciamus, certos et probabiles progressus colligamus simulque bona magnosque fines qui ob effrenationem gloriae insane cupidam ad nihilum redacti sunt recuperemus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 151:3)
ninguidus agnoscit Boreas atque imbrifer Eurus nimborum dominum tempestatumque potentem, excitamque hiemem verrunt vidente sereno, quis pelagi calcarit aquas?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3221)
nil mirum nec in orbe novum, didicere priores perpessi plerumque famem, si tabidus aër siccavit tenues ardenti sidere nubes nec vernas infudit aquas creberrimus imber fruge nova et viridi, si messis adulta priusquam conceptas tenero solidaret lacte medullas, adflatum calido sucum contraxit ab euro ieiunosque tulit calamos atque inrita vota agricolae sterilis stipularum silva fefellit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2334)
nam carceralis caecitas splendore lucis fulgurat, duplexque morsus stipitis ruptis cavernis dissilit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.83)
"hunc inquinatum talibus contagiis, tabo recentis sordidum piaculi, omnes salutant atque adorant eminus, vilis quod illum sanguis et bos mortuus foedis latentem sub cavernis laverint."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1432)
Quando ego tuum non euro, ne cura meum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 335)
Incubuere mari, totumque a sedibus imis una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 8:3)
tris Eurus ab alto in brevia et Syrtis urguet, miserabile visu, inliditque vadis atque aggere cingit harenae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 9:9)
Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 10:4)
Tenet ille immania saxa, vestras, Eure, domos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 11:7)
vix septem convolsae undis Euroque supersunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 24:6)
Huc delecta virum sortiti corpora furtim includunt caeco lateri, penitusque cavernas ingentis uterumque armato milite complent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 2:4)
stetit illa tremens, uteroque recusso insonuere cavae gemitumque dedere cavernae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 4:10)
adversi rupto ceu quondam turbine venti confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois Eurus equis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 17:7)
verum ubi nulla datur dextra adfectare potestas, nec potis Ionios fluctus aequare sequendo, clamorem immensum tollit, quo pontus et omnes contremuere undae, penitusque exterrita tellus Italiae, curvisque immugiit Aetna cavernis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 27:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION