라틴어 문장 검색

"Ipse non possum calcata numinum religione conscientiam meam fallens perperam pronuntiare:"
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:4)
Ferebatur ab alio cista secretorum capax penitus celans operta magnificae religionis.
(아풀레이우스, 변신, 11권 11:4)
Nec me fefellit caeleste promissum:
(아풀레이우스, 변신, 11권 13:3)
Nec me fefellit vel longi temporis prolatione cruciavit deae potentis benignitas salutaris, sed noctis obscurae non obscuris imperiis evidenter monuit advenisse diem mihi semper opta-bilem, quo me maximi voti compertiret, quantoque sumptu deberem procurare supplicamentis;
(아풀레이우스, 변신, 11권 22:2)
ab eo sum monitus, ut secreta celem
(ARCHIPOETA, V31)
in vultu pallor apparet adhuc, nisi fallor.
(ARCHIPOETA, VI14)
Si enim obscura sunt, te quoque in eis falli posse creditur;
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 2:9)
si manifesta, illos in eis falli potuisse non creditur.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 2:10)
Hoc propter concilium insinuare curavi venerabilitati tuae, quod etiam ipsi non celavi, sed ei fideliter, quid institutum esset, aperui.
(아우구스티누스, 편지들, 18. (A. D. 402 Epist. LXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Suscipiendo Patri et Consacerdoti Seni Xanthippo Augustinus In Domino salutem 2:3)
Excepta illorum tristitia, quam experti sumus, ne quid forte ipse fallerer, sicut fieri solet, dum in sententiam meam proclivior erro, narravi causam fratri et collegae nostro Samsucio, nondum dicens quod mihi modo videtur, sed illud potius adiungens quod utrique nostrum visum sit, cum illis resisteremus.
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 4:6)
Quamvis in eis cognoscendis, qui sancto spiritu non adiuti sunt rumoresque colligere ipsa humanae infirmitatis condicione compulsi sunt, quem ad modum non fallerentur in plurimis, omnino non video.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 2:10)
Sed nolo te vel benivolentia sic falli.
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 4:1)
Quod non tantum ideo nolo, ne, quem diligo, tu fallaris, verum etiam ne minus ores, ut sim quod iam esse me credis.
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 4:6)
Quod non ideo non facio, ne fallar in eis, sed ne tu a me laudatus ipse te laudasse videaris et propter illam iustitiae regulam, quia mihi fieri nolo.
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 4:8)
Quisquis itaque vobis contraria his quae narravi, forte narravit, aut mentitur aut fallitur.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION