라틴어 문장 검색

Agger ab universis in munitionem coniectus et ascensum dat Gallis et ea quae in terra occultaverant Romani contegit; nec iam arma nostris nec vires suppetunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 85장6)
quo sunt semper Pisanorum de celo victorie.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM90)
nam intonuit de celo sonus terribilior.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM130)
occultat tamen ore metum primosque suorum consultare iubet bellis annisque verendos.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:179)
timeo ne fama latebras prodiderit leviusque meum Trinacria celet depositum.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:60)
nil cumulat verbis quae nil fiducia celat;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:252)
Haec audita quamquam abstrusum et tristissima quaeque maxime occultantem Tiberium perpulere, ut Drusum filium cum primoribus civitatis duabusque praetoriis cohortibus mitteret, nullis satis certis mandatis, ex re consulturum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 24장1)
mox signum prorumpendi dedit iis quos per saltus occultaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장3)
quidam turpi fuga in summa arborum nisi ramisque se occultantes admotis sagittariis per ludibrium figebantur, alios prorutae arbores adflixere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장13)
Sentio famosam veneficiis Martinam subita morte Brundisii extinctam, venenumque nodo crinium eius occultatum nec ulla in corpore signa sumpti exitii reperta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 7장3)
sed alia sumptuum quamvis graviora dissimulatis plerumque pretiis occultabantur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 52장2)
igitur multa adseveratione, quasi aut legibus cum Silio ageretur aut Varro consul aut illud res publica esset, coguntur patres, silente reo, vel si defensionem coeptaret, non occultante cuius ira premeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장7)
ac retractus Ravenna exequi accusationem adigitur, non occultante Tiberio vetus odium adversum exulem Serenum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 29장6)
set manserunt, occultati et editi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 35장10)
atque ego haec pro amicitia non occultavi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION