라틴어 문장 검색

At tu Romano lepidos sale tinge libellos:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, III13)
' Absolvis lepidos nimirum, Auguste, libellos, Qui scis Romana simplicitate loqui.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XX9)
Lesbia cum lepido te posset amare Catullo, Te post Nasonem blanda Corinna sequi.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XLIV3)
magne cato Censorium dicit, qui scripsit historias, multa etiam bella confecit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8411)
his dantem ivra catonem ut supra diximus, Censorium significat, non Uticensem, qui contra Caesarem bella suscepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6703)
At vero M. Aemilius Lepidus, qui est Porcina dictus, isdem temporibus fere quibus Galba, sed paulo minor natu et summus orator est habitus et fuit, ut apparet ex orationibus, scriptor sane bonus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 1:4)
homo non liberalitate, ut alii, sed ipsa tristitia et severitate popularis, cuius quidem legi tabellariae M. Antius Briso tribunus plebis diu restitit, M. Lepido consule adiuvante;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 3:2)
quam legem L. Cassius Lepido et Mancino consulibus tulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 4:5)
Fuit enim M. Lepido et L. Oreste consulibus quaestor Gracchus, tribunus Pennus, illius Marci filius, qui cum Q. Aelio consul fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 4:3)
Ipsa illa censoria contra Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 3:6)
Probas Lepidi orationes, Paulum hic tibi adsentior, modo ita laudes ut antiquas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 86장 1:4)
Galba fuit inter tot aequalis unus excellens, cui, quem ad modum accepimus, et Cato cedebat senior et qui temporibus illis aetate inferiores fuerunt, Lepidus postea, deinde Carbo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 3:2)
Potestne tibi haec lux, Catilina, aut huius caeli spiritus esse iucundus, cum scias esse horum neminem, qui nesciat te pridie Kalendas Ianuarias Lepido et Tullo consulibus stetisse in comitio cum telo, manum consulum et principum civitatis interficiendorum causa paravisse, sceleri ac furori tuo non mentem aliquam aut timorem tuum sed fortunam populi Romani obstitisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 15:1)
Lepidum te habitare velle dixisti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 19:3)
Hi pueri tam lepidi ac delicati non solum amare et amari neque saltare et cantare, sed etiam sicas vibrare et spargere venena didicerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 23:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION