라틴어 문장 검색

item, quia fama erat multos ex Macedonicis legionibus incertis commeatibus per ambitionem imperatorum ab exercitu abesse, edixerunt de militibus P. Aelio C. Popilio consulibus postve eos consules in Macedoniam scriptis, ut qui eorum in Italia essent intra dies triginta, censi prius apud sese, in provinciam redirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 157:1)
in quattuor urbanas tribus discripti erant libertini praeter eos, quibus filius quinquenni maior ex se natus esset, - eos, ubi proximo lustro censi essent, censeri iusserunt - et eos, qui praedium praediave rustica pluris sestertium triginta milium haberent, . . . censendi ius factum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 163:1)
censa sunt civium capita cccxii Dccov.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV Periocha12)
Puta itaque ex illa arce caelesti patrem tuum Marcia, cui tantum apud te auctoritatis erat quantum tibi apud filium tuum, non illo ingenio, quo civilia bella deflevit, quo proscribentis in aeternum ipse proscripsit, sed tanto elatiore, quanto est ipse sub- limior, dicere ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 154:1)
commentus est Antonius quemadmodum quod non poterat cum Cicerone proscribere, a Cicerone proscriberetur.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 1:11)
census senatorium gradum ascendit, census equitem Romanum a plebe discernit, census in castris ordinem promouet, census iudices in foro legit.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 17:12)
patrem meum, cum proscriptus non esset, iugulastis, occisum in proscriptorum numerum rettulistis, me domo mea per vim expulistis, patrimonium meum possidetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 11장 3:2)
his querentibus magnam multitudinem civium suorum Romam commigrasse et ibi censos esse, Q. Terentio Culleoni praetori negotium datum est ut eos conquireret, et quem C. Claudio M. Livio censoribus postve eos censores ipsum parentemve eius apud se censum esse probassent socii, ut redire eo cogeret, ubi censi essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 26:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION