라틴어 문장 검색

Aeger vero aspecta hac ait: [p.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:17)
Quadam vero diedum iuvenis ad forum iret, mulier sua, ut erat solita facere, ascenditfenestram et euntes et regredientes intente aspexit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:9)
Cumvideris illum huc et illuc aspicientem terramque manibus verberantem atquesua sede surgentem et scamnum super quod sedet manibus rapientem, tunceum scias insanum esse, et nisi tibi et tuis provideris, capud fuste dolabit. [p.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 125:23)
At incisor quaerens forfices et non inveniens coepit manibus terram percutereet huc et illuc aspicere suaque sede surgere et scamnum super quod sedebatmanu demovere.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 125:27)
Ne credas consilium monentis quod deneges alterius benefactum, quoniam qui denegat benefactum coram oculis omnia cernentis se accusat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 162:2)
Huic crevit maximum multis e partibus bellum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 172:2)
si creatura creaturam sine fraude atque offensione sui non potest intueri, quomodo potest sine periculo sui vibrantem cernere vultum creatoris aeterni, corporis hujus opertus exuviis?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:15)
Denique Rebecca cum duas naturas humani ingenii parturiret, unam mali, alteram boni, easque exsilire intra uterum sentiret suum (Esau enim typus erat malitiae, Jacob figuram bonitatis gerebat), mirata quidnam illud esset quod discordiam quamdam concepti cerneret fetus, consuluit Deum, ut passionem proderet, medelam daret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:12)
Torvos leones cernimus naturalem feritatem imperata mutare mansuetudine, suam rabiem deponere, nostros mores sumere;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:9)
Quam gaudeo cum aliquos mites ac sapientes diu vivere video, cum virgines castas, viduas graves aspicio longaevas, velut quamdam incanam Ecclesiae curiam quae praetendat ipso quodam vultu et specie gravitatis quod revereantur, quod imitentur, quo ad omnem morum gratiam colorentur!
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:9)
Nonne cernimus velut aciem quamdam virtutum ordinatam in praelium;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 3:1)
Sed fortasse quia munda et immunda induci in arcam praecipi cernis animantia, jure movere possit quia dixi honestis disceptationibus indecoras non esse miscendas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:1)
iisdemque numeris crevisse et decrevisse:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 1:3)
His enim causis minuitur diluvium quibus crevit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:5)
quia domestica est luminis, et per eam aspicientes coelum, terram, maria, solem quoque, lunam, et stellas quibus axis ornatur, intelligimus Deum esse operatorem mundi atque rectorem, nec sine auctore Deo tantorumque operum conditore haec potuisse fieri credimus, aut posse consistere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION