라틴어 문장 검색

cum enim sit effectus caelestis circuli et similitudo quaedam ipsius, sicut forma ordinis alicuius similis est ipsi causae ordinis eiusdem – et in caelesti circulo quoad nos infinita consideranda sunt, sicut stellae in numero et specie et virtutibus et situs earum in circulo declivi et extra ipsum et distantiae et coniunctiones et quantitas anguli, sub quo indicit radius, et pars fortunae et gradus lucidi et umbrosi in puteis et in turribus existentes et huiusmodi infinita quoad nos, videbitur etiam, quod effectus eius a nobis sciri non possit.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 2:2)
(1,4) Quod ergo dicit Plato sementem animarum esse in stellis, ratione similitudinis, quae est in proportione intellectus humani ad intellectum inteligentiae caelestis, dictum est;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 9:1)
Dein quemadmodum anima ad similitudinem Dei exaltetur, a quo pingatur, et custodiatur, aperit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:2)
Contendamus ad illud aeternum, ad illud divinum evolemus pennis dilectionis, et remigio charitatis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:13)
Fugiamus ergo haec mala, et exaltemus animam nostram ad illam imaginem Dei et similitudinem.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 2:1)
Fuga malorum similitudo Dei est, et virtutibus imago Dei acquiritur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 2:2)
ut te extollas sicut Adam, et dum vis adaequare Deum similitudine potestatis, divina praecepta despicias, et quae habebas, incipias amittere.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 2:10)
assiduitate enim atque imitatione quaedam similitudinis imago formatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:8)
Sed tamen, quamvis fides creverit, abundat iniquitas, refrigescit charitas.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:2)
Etenim victor passionum omnium, nec ullis captus saeculi illecebris, qui omnem istam secundum corpus habitationem coelestis puritate conversationis obduxerat, mentem regens, carnem subjiciens, et regia quadam auctoritate castigans, nomine Dei vocatus est, ad cujus similitudinem se perfectae virtutis ubertate formaverat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:12)
II, 1), hoc est, pro toto corpore, pro membris omnibus matris tuae, in quo mutuae charitatis est insigne.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 8:2)
Unde votis et pura conscientia et spiritu charitatis adhaereamus Deo nostro, et divinum nobis conciliemus favorem:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:20)
Ipse etiam si aliis profuturum sciat, studiis augetur, eaque gratia connectit populos, accumulat charitatem civium, urbium gloriam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:6)
et similis illius primi, quia facta est ad similitudinem illius qui est semper, a quo profluunt, et moventur quae sunt in omni genere virtutes.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 2:17)
Mandatur ergo ut amico, mandatur ut ei qui valida charitate, sobrio consilio ea quae mandata sunt, exsequatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 7:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION