라틴어 문장 검색

Catullus, pro cuius reditu tot pono altaria, parvos tres habet heredes, libet expectare quis aegram et claudentem oculos gallinam inpendat amico tam sterili;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII29)
Sunt in fortunae qui casibus omnia ponant et nullo credant mundum rectore moveri natura volvente vices et lucis et anni, atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt, est alius metuens ne crimen poena sequatur;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII35)
quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 11:4)
quod plerumque putant et multo sanguine maesti conspergunt aras adolentque altaria donis, ut gravidas reddant uxores semine largo;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:2)
est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae, quo numquam pennis appellunt corpora raucae cornices, non cum fumant altaria donis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 24:4)
Vides quam multorum vocibus chorus constet:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 9:1)
— Laetumque choro paeana canentes!
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 12:2)
Tum Salii ad cantus incensa altaria circum Populeis adsunt evincti tempora ramis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 1:2)
Altaria ad ipsa trementem Traxit, et in multo lapsantem sanguine nati, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 14:2)
Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi Exercet Diana choros, quam mille secutae Hinc atque hinc glomerantur Oreades:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 9:1)
Bacchatur chorus quondam pudicus, et orgia insana celebrantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 3:6)
— Senior Glauci chorus Inousque Palaemon.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 17:4)
Ita fit ut ab eiusmodi coetibus relegatus matronarum talium chorus libertatem conviviorum solis concubinis, id est vitiis et criminibus, addicat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 5:5)
Turba minor ritu sequitur succincta Gabino, Vestalemque chorum ducit vittata sacerdos, Troianam soli cui fas vidisse Minervam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:39)
Virgineusque chorus nitidi custodia luci, Et numquam somno damnatus lumina serpens, Robora complexus rutilo curvata metallo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION