라틴어 문장 검색

— Ubi aliquod in eo vitium est, non incommodum est summam cutem potius subinde corrumpi quam id quod nocet in aliam partem necessariam verti.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 2장7)
peius est id quod densam cutem et subpinguem et ex toto glabram fecit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 4장5)
Ad omnia ista vero atque etiam ad colorandas cicatrices potest ea compositio, quae ad Tryphonem patrem auctorem refertur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 5장11)
Sed ante tonderi ad cutem convenit, deinde in balineo aqua calida quam plurima caput atque oculos fovere, tum utrumque penicillo detergere, et ungere caput irino unguento;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장136)
Praeter haec ab occipitio incisa cute cucurbitula adhibenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장161)
— His alvus ducenda est, caput ad cutem tondendum, diuque cotidie ieiunis perfricandum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장201)
Idem sphaerion vetusti ulceribus et vix ad cicatrices venientibus optime succurrit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장264)
Factae vero ex ulceribus cicatrices duobus vitiis periclitantur, ne aut cavae aut crassae sint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장276)
At si crassae cicatrices sunt, extenuat vel smilion vel Canopite collyrium, quod habet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장284)
Maxime tamen tollere cicatricem videtur id, quod habet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장297)
Utilia huc quoque medicamenta sunt, quaeque ad caliginem proxime (32, 33) quaeque ad extenuandas cicatrices supra (25B) comprehensa sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장364)
Licet tamen etiam iisdem medicamentis non inutiliter uti, quae vel cicatrices vel aspritudinem extenuant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장387)
Nihilo minus tamen haec temptari possunt, ut caput ad cutem tondeatur adsidueque vehementer perfricetur, multa calida aqua perfundatur, multa dein ambulatio sit, cibus modicus, neque acer neque valentissimus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장6)
Igitur si ex inflammatione coles intumuit, reducique summa cutis aut rursus induci non potest, multa calida aqua fovendus locus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장6)
Ubi vero glans contecta est, oriculario quoque clystere inter eam cutemque aqua calida inserenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION