라틴어 문장 검색

si cutis, tota cicatrix excidenda, quae fere callosa extendi digitum minus patiebatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 32장 1:7)
tum rectus sic ad nouam cicatricem perducendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 32장 1:8)
deinde super id aliquanto latius quam uulnus est eodem medicamento inlitum linteolum, et praeterea sucidam lanam aceto tinctam;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 10:4)
Hac ratione saepe rimae callo quodam inplentur estque ea ossis uelut cicatrix;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 12:1)
ceteraque eodem modo facienda sunt, quae ad linteolum inlitum et lanam sucidam pertinent;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 18:3)
eiusque continendi causa unum aut alterum linamentum iniciendum, et super linteolo, cui emplastrum inlitum sit, contegendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 19:5)
Ea carni superdanda, quae ad cicatricem perducant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 22:2)
quae linteolo medicamentum habente contegendast.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 22:5)
Illa utique capite fracto seruanda sunt, ut, donec iam ualida cicatrix sit, uitentur sol, uentus, frequens balineum, maior uini modus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 22:6)
tum inponendum linteolum cum emplastro sic, ut pingue omne uitetur, et a parte posteriore lana mollis auri subicienda est, quae quod est inter hanc et caput compleat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 6장 2:3)
nam linteolum duplex madens uino et oleo superiniciendum cum eadem simila et eadem turis fuligine est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 3:2)
Si quod ab aliqua parte eminet, opponendum ei triplex linteolum est in uino et oleo tinctum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 3:4)
cicatrix inducta fouenda frigida aqua est, in qua myrtus, hedera, aliaeue similes uerbenae decoctae sint;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 31:6)
Tum medici digiti pollices linteolis uel fasceis, ne delabantur, inuoluti in os eius coiciendi, ceteri extrinsecus admouendi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 2:2)
nam et debilitas sequitur et tenuis cicatrix inducitur, quae necesse est facile noxae postea pateat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 25장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION