라틴어 문장 검색

"Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 1:10)
sed fore qui gravidam imperiis belloque frementem Ytaliam regeret. 11.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 20:2)
sed ex nunc ex principiis fidei cristiane iterum patefaciendum est. Maxime enim fremuerunt et inania meditati sunt in romanum Principatum qui zelatores fidei cristiane se dicunt;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 33:3)
Quid vultum rubore suffundis et frementibus labiis inpatientiam pectoris contestans?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:17)
"Ecce supercilio clivosi tramitis undam Elicit, illa cadens raucum per levia murmur Saxa ciet scatebrisque arentia temperat arva."
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:11)
"scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta coniuge per montem adversum gelidasque cucurri Esquilias, fremeret saeva cum grandine vernus Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V39)
canibus pigris scabicque vetusta levibus et siccae lambentibus ora lucernae nomen erit pardus tigris leo, si quid adhuc est quod fremat in terris violentius;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII14)
Ergo depulsos agris colonos incitando iterum arma cierat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PERUSINUM 2:1)
Nullo bono more triumviratus invaditur, oppressaque armis re publica redit Sullana proscriptio, cuius atro-citas nihil insignius habet quam numerum centum et quadraginta senatorum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, TRIUMVIRATUS 3:3)
si non forte tuas legiones per loca campi fervere cum videas belli simulacra cientis, subsidiis magnis et opum vi constabilitas, ornatas armis stlattas pariterque animatas, his tibi tum rebus timefactae religiones effugiunt animo pavidae mortisque timores tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:12)
prima moventur enim per se primordia rerum, inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu et quasi proxima sunt ad viris principiorum, ictibus illorum caecis inpulsa cientur, ipsaque porro paulo maiora lacessunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 3:19)
praeterea magnae legiones cum loca cursu camporum complent belli simulacra cientes, fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum aere renidescit tellus supterque virum vi excitur pedibus sonitus clamoreque montes icti reiectant voces ad sidera mundi et circum volitant equites mediosque repente tramittunt valido quatientes impete campos;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 8:7)
et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore laeditur in nobis, non omni concruciamur corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse laetitiaque viget, cum cetera pars animai per membra atque artus nulla novitate cietur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:7)
prima cietur enim, parvis perfecta figuris, inde calor motus et venti caeca potestas accipit, inde aër, inde omnia mobilitantur:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 6:12)
est et frigida multa, comes formidinis, aura, quae ciet horrorem membris et concitat artus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION