라틴어 문장 검색

id autem superveniens ab interiore parte membranula . . . includit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장191)
quo modo caro hebes, modo umor aliquis melli aquaeve similis includitur, interdum etiam minutis ossibus pili inmixti.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 13장3)
atque ita tertio et quarto deincepsque permutatis inter manus acubus, plaga includenda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장25)
hi deinde quattuor caninis dentibus ex omni parte cinguntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장47)
In quo ipso videndum est, ne quid ex ima membranula, quae sub cute calvariam cingit, super os relinquatur, siquidem ea scalpro terebrisve lacerata vehementes febres cum inflammationibus excitat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장32)
deinde in longitudinem inplicata linamenta et molli pellicula cincta circumsutaque intus adigenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장6)
Si id maius est membranulisque cingitur, sinere oportet eas sub medicamentis resolvi, idque os, ubi iam nudatum est, abscidere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장130)
Vbi expletus est aliquis, facilius concoquit, si, quicquid adsumpsit, potione aquae frigidae includit, tum paulisper inuigilat, deinde bene dormit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 10:1)
deinde omnes potiones aqua frigida includere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 3:4)
Siccus calor est et harenae calidae et Laconici et clibani et quarundam naturalium sudationum, ubi terra profusus calidus uapor aedificio includitur, sicut super Baias in murtetis habemus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 1:2)
neque enim sanat emissus umor, sed medicinae locum facit, quam intus inclusus impedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 15:8)
ab exteriore parte euidenti cute, ab interiore leui membrana inclusum, quae omento iungitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 13:3)
At inimica sunt uinum, balneum, uenus, in cibo oleum, acria omnia, item calida fomenta, conclaue calidum et inclusum, multa uestimenta corpori iniecta.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 8:4)
Stomachus lateribus cingitur, atque in his quoque uehementes dolores esse consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 1:1)
circaque quasi crusta est, eaque inflammatione cingitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION