라틴어 문장 검색

Ex illa autem siccitate calvitium nascitur quae per malam temperiem, quam Graeci δυσκρασίαν solent vocare, contingit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 5:4)
Unde capillos crispi, quia ita temperati sunt ut capite sicciore sint, tarde canescunt, cito in calvitium transeunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 6:1)
Adeo autem aquae densitas non nocet abluendis, ut saepe qui aliquas species purgatas volunt, ne sola aqua vel dulci tardius hoc efficiant, admisceant illi cinerem vel, si defuerit, terrenum pulverem, ut crassior facta celerius possit abluere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 22:1)
Idem pelago delatus iniquo Hostilem in terram, vacuisque mapalibus actus, Nuda triumphati iacuit per regna Iugurthae, Et Poenos pressit cineres.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:14)
Fumantes iuvenum cineres, ardentiaque ossa E mediis rapit illa rogis, ipsamque, parentes Quam tenuere, facem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:15)
nigroque volantia fumo Feralis fragmenta tori, vestesque fluentes Colligit in cineres et olentes membra favillas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:16)
caesorum truncare cadavera regum Sperat, et Hesperiae cineres avertere gentis, Ossaque nobilium, tantosque adquirere manes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:39)
Aut viventis adhuc Libyci membrana cerastae, Aut cinis Eoa positi Phoenicia in ara.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:25)
Plus cinerum Haemoniae sulcis telluris aratur, Pluraque ruricolis feriuntur dentibus ossa.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:84)
Tu, quem post funera nostra Ultorem cinerum nudae speravimus umbrae, Ad foedus pacemque venis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:61)
bustum cineresque movere Thessalicos audes, bellumque in regna vocare?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:53)
Ultima Lageae stirpis, perituraque proles, Degener, incestae sceptris cessure sororis, Cum tibi sacrato Macedon servetur in antro, Et regum cineres exstructo monte quiescant, Cum Ptolemaeorum manes seriemque pudendam Pyramides claudant, indignaque Mausolea:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:35)
Fortuna recursus Si det in Hesperiam, non hac in sede quiescent Tam sacri cineres, sed te Cornelia, Magne, Accipiet, nostraque manu transfundet in urnam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:29)
Inveniat trunci cineres, et norit arenas, Ad quas, Magne, tuum referat caput.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:32)
Tunc, ne levis aura retectos Auferret cineres, saxo compressit arenam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION