라틴어 문장 검색

diluculo primo, e lecto surgere solebat, totoque die rebus rusticis absumpto, horam circiter nonam dormitum ivit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.38)
Postridie, circiter horam undecimam, ante meridiem, Craik, medicus insignis, et Washingtonii familiaris, ad Montem Vernonium, ducis inclyti sedem, adventavit, summoque in vitae periculo Washingtonium esse recte judicans, duos alios medicos arcessendos curavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.7)
"Initum inter monachos consilium - nam in eodem loco circiter quinque milia divisis cellulis habitant - quid facto opus est."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:59)
huius enim rari summique voluptas nulla boni, quotiens animo corrupta superbo plus aloes quam mellis habet, quis deditus autem usque adeo est, ut non illam quam laudibus effert horreat inque diem septenis oderit horis?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI91)
Argumentum ingentis victoriae centum circiter elephantorum captivitas, sic quoque magna praeda, si gregem illum non bello, sed venatione cepisset.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 30:1)
Aemula Baianis Altini litora villis Et Phaethontei conscia silva rogi, Quaeque Antenoreo Dryadum pulcherrima Fauno Nupsit ad Euganeos Sola puella lacus, Et tu Ledaeo felix Aquileia Timavo, Hic ubi septenas Cyllarus hausit aquas:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXV1)
Bis septena tibi non sint subsellia tanti, Ut sedeas viso pallidus Oceano.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXVII3)
Vicini, moneo, sanctum celebrate Priapum Et bis septenis parcite iugeribus.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXIII5)
Septenos pariter credas adsurgere montes, Thessalicum brevior Pelion Ossa tulit;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXVI5)
miserum septena quotannis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2514)
et dicturus est 'septenosque orbibus orbes inpediunt', id est veluti septem scuta facta in unitatem conectunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4474)
septenaque tela more suo pro 'septem', ut 'bina' pro duobus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3298)
per duodena multi pro 'duodecim' accipiunt, ut "bina manu lato crispans hastilia ferro" et "septenaque tela":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2321)
Gratamque etiam illam legem quarto circiter et quinquagesimo anno post primos consules de multa et sacramento Sp.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 96:3)
Nam cum aetas tua septenos octiens solis anfractus reditusque converterit, duoque ii numeri, quorum uterque plenus alter altera de causa habetur, circuitu naturali summam tibi fatalem confecerint, in te unum atque in tuum nomen se tota convertet civitas, te senatus, te omnes boni, te socii, te Latini intuebuntur, tu eris unus, in quo nitatur civitatis salus, ac, ne multa, dictator rem publicam constituas oportet, si impias propinquorum manus effugeris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 2 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION