라틴어 문장 검색

Constat ex circulis quibusdam compositis ad imaginem earum vertebrarum, quae in spina sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 3:12)
Eo facto, cutis ad vinculum inclinatur, nudaturque circa pubem velut circulus;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 3:6)
At in eo, qui circumcisus est, sub circulo glandis scalpello diducenda cutis ab interiore cole est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 4:1)
Ubi jam sine inflammatione est, deligari debet a pube usque circulum:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 4:9)
circulus ut patuit Lunae, secuere meatus diversos:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:141)
adspice nunc, quacumque micas, seu circulus Austri, magne parens, gelidi seu te meruere Triones, adspice:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:268)
vestigia fratris germanae servant Hyades, Cygnique sodalis lacteus extentas adspergit circulus alas;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:69)
Sed quisquis aedificare volet in declivibus areis, exstruere semper ab inferiore parte auspicetur, quia cum ex depressiore loco fuerint orsa fundamenta, non solum superficiem suam facile sustinebunt, sed et pro fultura et substructione fungentur adversus ea, quae mox, si forte villam prolatare libuerit, ad superiorem partem applicabuntur, quippe ab imo praestructa valenter resistent contra ea, quae postmodum superposita incumbant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 9:1)
qui non solum in eo errabant, quod primi anni capil- lamenta seminum intacta patiebantur, sed et post biennium cum viviradix recidenda erat, omnem superficiem amputabant solo tenus iuxta ipsum articulum, ut e duro pullularet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 11장 1:4)
nec rursus in tantum coercere, quantum antiqui praecipiebant,ut totam superficiem amputemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 11장 2:2)
Tum ex eo loco quod proximum iugo ligatum est, bracchia disponuntur in diversas partes,palmaeque superpositae deorsum versus circulo curvantur, atque id quod iugo dependet, fructu impletur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 3:2)
Hoc tamen si vetus et exesa est superficies trunci;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 3:1)
et mox a matre reciditur, atque ipsa superficies insitae vitis usque ad receptum surculum obtruncatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 13:4)
Si rotundus ager erit, ut circuli speciem habeat, sic pedes sumito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 6:5)
Hos esse quadratos in eo circulo dico, quae summa efficit iugeri sexcunciam, scripula duo et dimidium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION