라틴어 문장 검색

Iam disicietur iste comitatus, iam contubernia ista sublato clamore solventur.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 55:4)
Quae non sunt irae, non magis quam tristitia est, quae ad conspectum mimici naufragii contrahit frontem, non magis quam timor, qui Hannibale post Cannas moenia circumsidente lectorum percurrit animos, sed omnia ista motus sunt animorum moveri nolentium nec adfectus sed principia proludentia adfectibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 12:2)
Disiecta genitor membra laceri corporis in ordinem dispone et errantes loco restitue partes:
(세네카, 파이드라 17:33)
disicite passim moenia, in planum date,
(세네카, Phoenissae 348:1)
ossa disiecta et gravi elisa casu;
(세네카, Troades 1142:1)
ossa fluctibus spargi sinam disiecta vastis?
(세네카, Troades 669:1)
pars poplite secto mortis ad invidiam vivit, partemque cerebri hic galeae cum parte rapit, fortique lacerto disicit ancipiti miserabile sinciput ense.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 176)
taceo quod alarum specubus hircosis atque acescentibus latera captiva vallatus nares circumsedentum ventilata duplicis Ampsancti peste funestat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 8:2)
fugiunt disiectis undique donis implorantque patrem commotaque proelia credunt, illius intactae cecidere a pectore vestes, iam clipeus breviorque manu consumitur hasta, - mira fides!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:88)
simul ora virum, simul arma manusque fractaque commixto sederunt pectora ferro, quattuor hic adeo disiecti mole sub una congemuere, fuga tremefactum protinus agmen excutitur coeptis, neque enim temnenda iacebant funera:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권230)
"aspice sacrilegas Cadmeae paelicis arces, siderei regina poli, tumulumque rebellem disice et in Thebas aliud - potes - excute fulmen."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권29)
Tunc Iudaei detractum et sepulchro conditum magna etiam militari manu custodiae diligentia circumsederunt, ne, quia praedixerat tertia die resurrecturum se a morte, discipuli furto amoliti cadaver fallerent suspectos.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 20:2)
Sed ecce tertia die concussa repente terra, et mole revoluta quae obstruxerat sepulchrum, et custodia pavore disiecta, nullis apparentibus discipulis, nihil in sepulchro repertum est praeterquam exuviae sepulti.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 20:3)
Quibus dictis, interrogata a circumsedentibus, cum quo loqueretur:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX. 1:18)
Testis mihi uictae fortis Iapydiae miles, testis quoque fallax Pannonius, gelidas passim disiectus in Alpes, testis Arupinis et pauper natus in aruis, quem si quis uideat uetus ut non fregerit aetas, terna minus Pyliae miretur saecula famae:
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae30)

SEARCH

MENU NAVIGATION