라틴어 문장 검색

quidam aperte inuecti sunt in diuitem, quidam ex toto nihil dixerunt, quidam secuti sunt mediam uiam.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 10:2)
Nec, quam necessarium fuerit, aestimo, sine quo victurus non fui, sed quam ingratum, quod non habuissem, nisi emissem, in quo invehendo mercator non cogitavit, quantum auxilii adlaturus esset mihi, sed quantum lucri sibi.
(세네카, 행복론, Liber VI 64:1)
Omnes inuecti sunt in libertum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Patronus operas remissas repetens.33)
sperne letali manu contacta regna, linque lacrimas, funera, tabifica caeli vitia quae tecum invehis infaustus hospes, profuge iamdudum ocius - vel ad parentes.
(세네카, 오이디푸스 1:37)
, inhorruit concussus undarum globus solvitque sese et litori invexit malum maius timore, pontus in terras ruit suumque monstrum sequitur - os quassat tremor.
(세네카, 파이드라 15:15)
seu te conspicuis gradibus venerabilis arae contionaturum plebs sedula circumsistit, expositae legis bibat auribus ut medicinam:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum35)
ibant Pipliades pariter mediumque noveno circumsistentes umbrabant syrmate currum, pendet per teretes tripodas Epidaurius anguis diffusus sanctum per colla salubria virus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem43)
circumsistit sellam comes armiger;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 4:4)
Ferreolus circumsistentibus latera collegis verecunde ac leviter in imo subselliorum capite consedit, ita ut non minus legatum se quam senatorem reminisceretur, plus ob hoc postea laudatus honoratusque.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 9:6)
quod ubi nuntius rettulit, protinus cuncti non modeste neque singuli sed propere et catervatim oscula ac dexteras mihi dederunt, solus Curio meus, in transfugarum perfidiam invectus, cum advesperasceret, per cathedrarios servos vispillonibus taetriores domum raptus ac reportatus est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 9:1)
hunc nobis morum viri tenorem secundus rumor invexit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Felici suo salutem 4:1)
quarum nobis sollemnitatem primus Mamertus pater et pontifex reverentissimo 2 exemplo, utilissimo experimento invenit instituit invexit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apro suo Salutem. 2:1)
solo tantum 2 invectarum te auctore rogationum palpamur auxilio, quibus inchoandis instituendisque populus Arvernus, etsi non effectu pari, affectu certe non impari coepit initiari, et ob hoc circumfusis necdum dat terga terroribus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 2:2)
uni parent commissa ministro, quae Boreas quaeque Eurus atrox, quae nubilus Auster invehit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum39)
"egregii iuvenum, quos non sine numine regnis invexit nox dextra meis, quibus ipse per imbres fulminibus mixtos intempestumque Tonantem has meus usque domos vestigia fecit Apollo, non equidem obscurum vobis plebique Pelasgae esse rear, quantis conubia nostra procorum turba petant studiis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권48)

SEARCH

MENU NAVIGATION