라틴어 문장 검색

Altero die cum ad oppidum Senonum Vellaunodunum venisset, ne quem post se hostem relinqueret, quo expeditiore re frumentaria uteretur, oppugnare instituit idque biduo circumvallavit;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 11장1)
Castris ad eam partem oppidi positis Caesar, quae intermissa [a] flumine et a paludibus aditum, ut supra diximus, angustum habebat, aggerem apparare, vineas agere, turres duas constituere coepit: nam circumvallare loci natura prohibebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 17장1)
Constabat inter omnes, quod iam ipse Caesar per exploratores cognoverat, dorsum esse eius iugi prope aequum, sed hunc silvestrem et angustum, qua esset aditus ad alteram partem oppidi; huic loco vehementer illos timere nec iam aliter sentire, uno colle ab Romanis occupato, si alterum amisissent, quin paene circumvallati atque omni exitu et pabulatione interclusi viderentur: ad hunc muniendum omnes a Vercingetorige evocatos.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 44장3)
Perspecto urbis situ perterritisque hostibus, quod equitatu, qua maxime parte exercitus confidebant, erant pulsi, adhortatus ad laborem milites circumvallare instituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 68장3)
Caesar cum complures suos vulnerari videret, ex omnibus oppidi partibus cohortes montem ascendere et simulatione moenium occupandorum clamorem undique iubet tollere.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 44장1)
continuo sublime volans ad moenia Gallis condita, lanigeri suis ostentantia pellem, pervenit.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:120)
ad moenia visus dirige:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:81)
iamque vale Phrygiae tellus perituraque flammis moenia, conspicuas quae nunc attollitis arces, mox campi nudumque solum!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:179)
"Si mea mansuris meruerunt moenia nasci, Iuppiter, auguriis, si stant inmota Sibyllae carmina, Tarpeias si necdum respuis arces:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:21)
utinam remeare liceret ad veteres fines et moenia pauperis Anci.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:66)
gavisa repens per moenia clamor tollitur "ipse venit."
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:173)
semirutae turres avulsaque moenia fumant;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:49)
inde tibi Macetum tellus et credita Pellae moenia, quae famulus quondam ditavit Hydaspes;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:15)
ipsa Palatino circumvallata senatu iam trabeam Bellona gerit parmamque removit et galeam sacras umeris vectura curules.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:5)
stant ardua ferro moenia, ferrati postes, inmensaque nectit claustra chalybs.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:126)

SEARCH

MENU NAVIGATION