라틴어 문장 검색

militum deinde virtutem conlaudavit quod eos non eruptio hostium, non altitudo moenium, non inexplorata stagni vada, non castellum in alto tumulo situm, non munitissima arx deterruisset quo minus transcenderent omnia perrumperentque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 672:1)
Scipio castris prope urbem positis, priusquam circumvallaret urbem, misit ad portas qui ex propinquo alloquio animos temptarent suaderentque ut amicitiam potius quam vim experirentur Romanorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 32:1)
simul et ipse, ut extenuatam mediam diductis cornibus aciem Gallorum vidit, signa inferre confertos milites et perrumpere ordines iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 228:1)
perque apertum ruina iter nocte Romani in arcem quae super portum est perruperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 540:2)
quae cuneum Macedonum - phalangem ipsi vocant - si possent, vi perrumperent, emittebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 207:1)
simul ne facile perrumperetur acies, dimidium de fronte demptum introrsus porrectis ordinibus duplicat, ut longa potius quam lata acies esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 94:1)
retenti in portis valloque, quae se impetu ipso capturos crediderant, Romani, postquam tandem perruperunt, ab ira graviorem ediderunt caedem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 497:1)
et Nicodamus intempesta nocte, cum alias custodias fefellisset, per alias impetu constanti perrupisset, superato brachio in urbem penetrat, animique aliquantum ad omnia audenda et spei obsessis adiecit et, simul constituta nox venit, ex composite repente opera est aggressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 59:1)
muttinis filium per medios hostes cum centum quinquaginta delectis equitibus perrupisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 515:1)
Perseus circumvallato oppido aggerem a parte superiore ducere instituit, cuius altitudine muros superaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 219:2)
et cum postea siccescendo se contrahit, perrumpit ea, quae erant arida.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장7)
cum autem ea per se extincta esset et re quieta turris intacta apparuisset, admirans Caesar iussit extra telorum missionem eos circumvallari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장59)
namque vehemens spiritus in aquae ductione solet nasci, ita ut etiam saxa perrumpat, nisi primum leniter et parce a capite aqua inmittatur et in geniculis aut versuris alligationibus aut pondere saburra contineatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장41)

SEARCH

MENU NAVIGATION