라틴어 문장 검색

an vero id quod Hortensium, quia nuper iniecit et quia Naevius semper id clamitat, dicturum arbitror, non fuisse Naevio parem certationem cum Alfeno illo tempore, illis dominantibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 3:3)
nam cum ex renibus laboraret, ipso in eiulatu clamitabat falsa esse illa, quae antea de dolore ipse sensisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 60:5)
Nam et dum lavor ait paene vapulavi, quia conatus sum circa solium sedentibus carmen recitare, et postquam de balneo tanquam de theatro eiectus sum, circuire omnes angulos coepi et clara voce Encolpion clamitare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:10)
Dum loquitur, ipsum accipiter necopinum rapit Questuque vano clamitantem interficit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Passer ad leporem consiliator.5)
At illa, vires ut refecit languidas, Veloci saltu fovea sese liberat Et in cubile concito properat gradu.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Panthera et pastores.8)
Illa nunc ad Vestam, nunc ad ceteros deos manus tendens, multa sed hoc frequentissime clamitabat:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 7:2)
nunc favent panno, pannum amant, et si in ipso cursu medioque certamine hic color illuc ille huc transferatur, studium favorque transibit, et repente agitatores illos equos illos, quos procul noscitant, quorum clamitant nomina relinquent.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 6 2:3)
Scit bene, quid gramen, quid torto concita rhombo Licia, quid valeat virus amantis equae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 85)
Auferor ut rapida concita puppis aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 47)
in nemus et saltus thalamo regina relicto fertur, ut Aonio concita Baccha deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:210)
evolat, ut thyrso concita Baccha, vias.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 148:1)
sic dea nec retinet gemitus et concita cursu fertur et a campis incipit, Henna, tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권321)
audit et ad vocem concitus urget iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권334)
Ipse modo inmensum spiris facientibus orbem cingitur, interdum longa trabe rectior adstat impete nunc vasto ceu concitus imbribus amnis fertur et obstantes proturbat pectore silvas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:2)
Hic oculis illum cernentem sacra profanis prima videt, prima est insano concita cursu, prima suum misso violavit Penthea thyrso mater.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 63:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION