라틴어 문장 검색

haec eos in Etruria iactantes molientesque bellum domi Romanum urebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 213:1)
et consul adfirmavit errorem clamitans inter prima signa, ita ut vox etiam ad hostis accideret, captum Cominium, victorem collegam adesse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 601:1)
clamitans militibus, cum in adversum collem frustra signa erigere conatus esset, postquam ea regione penetrari ad hostem non videbat posse, cohortes aliquot subductas e dextro cornu, ubi stationem magis segnem quam pugnam futuram cernebat,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 710:2)
si modice se reciperent, clamitans, tamen vincente metu verecundiam, cum proximus quisque hostem caderet, terga extemplo data, atque in fugam sese omnes effuderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 230:1)
iis eadem fere quae Romae egerant verba sine fide rerum iactantibus nihil iam perplexe, ut ante, cum dubiae res incolumi Philippo erant, sed aperte denuntiatum, ut excederet Asiae urbibus, quae Philippi aut Ptolomaei regum fuissent, abstineret liberis civitatibus, neu quam lacesseret armis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 415:2)
atque ita cum paucis in forum pergit ire clamitans ut qui salvam rem publicam vellent auctorem et ducem se libertatis sequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 287:1)
sed Claudius consul sine lictoribus cum fratre toto foro volitando, clamitantibus adversariis et maiore parte senatus, meminisse eum debere se prius consulem populi Romani quam fratrem P. Claudii esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 381:1)
ibi iactantem sese scorto inter cetera rettulisse quam acriter quaestiones exercuisset et quam multos capitis damnatos in vinculis haberet, quos securi percussurus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 520:2)
quo nuntio cum pavidus exiluisset e solio, victum se sine proelio clamitans proripuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 66:2)
ea quae sunt facta infecta ut reddat clamitat, quae neque sunt facta neque ego in me admisi arguit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 23)
Non quod pueri clamitant in faba se repperisse.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 5, scene 119)
plaudunt parum clamitant mi, ut revertar.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 5, scene 122)

SEARCH

MENU NAVIGATION