라틴어 문장 검색

Nec adhuc quidem omnia erant facta, cum Ascyltos furtim se foribus admovit discussisque fortissime claustris invenit me cum fratre ludentem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 11:2)
Iam plena Phoebe candidum extulerat iubar minora ducens astra radianti face, cum inter sepultos Priamidas nocte et mero Danai relaxant claustra et effundunt viros.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:29)
Publicus vero servus insertans commissuris secures claustrorum firmitatem laxavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:9)
EtLibyae cerno tua, Nile, gementia claustra Actiacosque sinus et Apollinis arma timentes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 121:9)
Enotuerunt quidam tui versus, et invito te claustra sua refregerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 3:1)
Nunc refractis pudoris et reverentiae claustris, omnia patent omnibus, nec inducuntur sed irrumpunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 4:1)
Adspice - uti videas, inmitia claustra relaxa - Uda sit ut lacrimis ianua facta meis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 613)
Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit silva:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 59:1)
Nec mora, falcato nutantem vulnerat ense qua collo est confine caput, saxoque cruentum deicit et maculat praeruptam sanguine rupem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 70:3)
Aditus custodia servat claustraque portarum genitor tenet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:32)
linquit Iapygiam laevisque Amphrisia remis saxa fugit, dextra praerupta Celennia parte, Romethiumque legit Caulonaque Naryciamque, evincitque fretum Siculique angusta Pelori Hippotadaeque domos regis Temesesque metalla, Leucosiamque petit tepidique rosaria Paesti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 62:3)
Quapropter postulabat ille ut in claustro quaedam hortorum pars inculta maneret, unde silvestres herbae succrescerent, ita ut omnes qui eas contemplarentur mentem ad Deum elevare possent, tantae pulchritudinis effectorem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 17:3)
Salvator generis Romulei, precor, qui cunctis veniam das pereuntibus, qui nullum statuis non operis tui mortalem, facili quem releves manu, huius, si potis est, iam miserescito praeruptam in foveam praecipitis viri.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권20)
"nullus mea barbarus hostis cuspide claustra quatit, non armis, veste comisque ignotus capta passim vagus errat in urbe transalpina meam rapiens in vincula pubem."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2238)
Christum non tenuit saxum, non claustra sepulcri;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon) 43:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION