라틴어 문장 검색

Locus, ubi expositi Britanni, operibus munitionibusque erat defensus, copiaeque in eo relictae, quae, tamen, priusquam hostes appropinquarent, in partes omnes diffugere:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.39)
Ordinum ductores, in loco, ubi pugna commissa, constanter manebant, hostesque dare terga, omnesque in partes diffugere, coegerunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.10)
ut Alfenus vafer omni abiecto instrumento artis clausaque taberna sutor erat:
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장76)
Quid enim necesse est, ut cordis tui ostia clausa sint sponso?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 20:14)
Dissuta habuit latera, nudum caput, clausum os.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 5:4)
Decem mensibus utero clausa vixisti, et uno die in uno cubiculo cum matre non duras?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:2)
"omnia Romae cum pretio, quid das, ut Cossum aliquando salutes, ut te respiciat clauso Veiento labello?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III75)
"namque facit somnum clausa lectica fenestra, ante tamen veniet:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III95)
"Nec tamen haec tantum metuas, nam qui spoliet te non derit clausis domibus, postquam omnis ubique fixa catenatae siluit compago tabernae."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III126)
est ratio ulterior, magnae si misit amicae, quae vehitur clauso latis specularibus antro, nil tale expectes:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV9)
Peracto Punico bello secuta est brevis sane quasi ad recuperandum spiritum requies, argumentumque pacis et bona fide cessandum armorum tum primum post Numam clausa porta Iani fuit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LIGURICUM 1:1)
sed in saltus ac paludes gens omnis diffugerat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 14:3)
inter saepta meant voces et clausa domorum transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 11:13)
[fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:3)
omnia postremo quae puncto tempore cernis diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest, si minus omnia sunt e levibus atque rotundis, at non esse tamen perplexis indupedita, pungere uti possint corpus penetrareque saxa, nec tamen haerere inter se;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION