라틴어 문장 검색

ad quam tum properans fertur simul undique pubes Graeca penetralis deseruisse focos, ne Paris abducta gavisus libera moecha otia pacato degeret in thalamo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b14)
ut Alfenus vafer omni abiecto instrumento artis clausaque taberna sutor erat:
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장76)
Quid enim necesse est, ut cordis tui ostia clausa sint sponso?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 20:14)
Dissuta habuit latera, nudum caput, clausum os.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 5:4)
Decem mensibus utero clausa vixisti, et uno die in uno cubiculo cum matre non duras?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:2)
"omnia Romae cum pretio, quid das, ut Cossum aliquando salutes, ut te respiciat clauso Veiento labello?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III75)
"namque facit somnum clausa lectica fenestra, ante tamen veniet:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III95)
"Nec tamen haec tantum metuas, nam qui spoliet te non derit clausis domibus, postquam omnis ubique fixa catenatae siluit compago tabernae."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III126)
est ratio ulterior, magnae si misit amicae, quae vehitur clauso latis specularibus antro, nil tale expectes:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV9)
Peracto Punico bello secuta est brevis sane quasi ad recuperandum spiritum requies, argumentumque pacis et bona fide cessandum armorum tum primum post Numam clausa porta Iani fuit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LIGURICUM 1:1)
IAM toto orbe paene pacato maius erat imperium Romanum, quam ut ullis exteris viribus opprimi posset.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 1:1)
SUB occasu pacata erat fere omnis Hispania, nisi quam Pyrenaei desinentis scopulis inhaerentem citerior adluebat Oceanus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 1:1)
OMNIBUS ad occasum et meridiem pacatis gentibus, ad septentrionem quoque, dum taxat intra Rhenum atque Danuvium, item ad orientem intra Cyrum et Euphraten, illi quoque reliqui, qui inmunes imperii erant, sentiebant tamen magnitudinem et victorem gentium populum Romanum reverebantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, PAX PARTHORUM ET CONSECRATIO AUGUSTI 1:1)
inter saepta meant voces et clausa domorum transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 11:13)
est etiam quoque pacati status aëris ille, pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION