라틴어 문장 검색

Neque pro nihilo aestimandum, quod per longinquas navigationes et peregrinationes (quae seculis nostris increbuerunt) plurima in natura patuerint, et reperta sint, quae novam philosophiae lucem immittere possint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 192:1)
globi autem intellectualis finis inter veterum inventa et angustias cohibeantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 192:3)
Interim minus mirum est, si naturalis philosophiae incrementa cohibita sint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:18)
tamen satis est ad cohibendum augmentum scientiarum, quod hujusmodi conatus et industriae praemiis careant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 219:2)
ut cohibeant omnem saltum et volatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 250:2)
alteram, ut mentem a generalissimis et proximis ab illis ad tempus cohiberent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 330:6)
Sed et in his quoque, atque adeo in omni latentis schematismi inventione, lux vera et clara ab axiomatibus primariis immittitur, quae certe caliginem omnem et subtilitatem discutit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 26:13)
Utra vero res sit in causa facilius apparebit, si loco aquae immittatur oleum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 120:3)
et immittatur in illud concavum exterius spiritus vini bene rectificatus, cum operculo, ut melius contineat calorem suum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 130:6)
32. At in ignitis quae sunt porosa, ita ut detur spatium ad exercendum motum ignis, si cohibeatur hujusmodi motus per compressionem fortem, statim extinguitur ignis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 172:1)
at aqua tepida immissa in aquam ferventem refrigerat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 174:3)
Itaque fiat diligens experimentum per baculum vel simile aliquid immissum in flammam, utrum ad latera flammae non uratur citius quam in medio flammae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 176:5)
Postquam autem fuerit vitrum illud collocatum, ut diximus, recipiet et contrahet se aer (qui dilatatus erat per calefactionem), post moram sufficientem pro extinctione illius ascititii caloris, ad talem extensionem sive dimensionem qualis erit aeris ambientis aut communis tunc temporis quando immittitur vitrum, atque attrahet aquam in sursum ad hujusmodi mensuram.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 179:2)
ita ut later aut lapis aut ferrum ignitum in pelvim aquae frigidae immissum et demersum, per quartam partem horae (plus minus) retineat calorem, ita ut tangi non possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 180:9)
in iis videlicet, ubi minus cohibita est natura formae et impedita et redacta in ordinem per naturas alias.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 218:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION