라틴어 문장 검색

hac introducta consuetudine saepe inscientibus nobis et cenantibus obrepit sublataque severitate philosophiae humanissime nobiscum iocatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 21 5:6)
tu vero ut me et appelles et interpelles et obloquare et conloquare velim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 8 1:4)
' genus vides et locum iocandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 10 3:3)
risi 'nivem atram' teque hilari animo esse et prompto ad iocandum valde me iuvat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 11 1:1)
eosque qui persuadere vellent esse aliquid quod conprehendi et percipi posset inscienter facere dicebant, propterea quod nihil esset clarius ἐναργείαͺ - ut Graeci, perspicuitatem aut evidentiam nos si placet nominemus fabricemurque si opus erit verba, nec hic sibi' (me appellabat iocans) 'hoc licere soli putet - sed tamen orationem nullam putabant inlustriorem ipsa evidentia reperiri posse, nec ea quae tam clara essent definienda censebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 23:5)
nam numquam arbitror contra Academiam dictum esse subtilius) me quoque, iocansne an ita sentiens (non enim satis intellegebam), coepit hortari ut sententia desisterem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 85:4)
praetor esset, eum qui cum avo tuo Luculle consul fuit, doctum sane hominem ut indicat ipsius historia scripta Graece, iocantem dixisse Carneadi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 185:2)
Vsque eo animadverti, iudices, eum iocari atque alias res agere ante quam Chrysogonum nominavi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 1:3)
qui conlocutus est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장 1:12)
hunc hominem ferum atque agrestem fuisse, numquam cum homine quoquam conlocutum esse, numquam in oppido constitisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장 1:20)
Itaque se purgans iocatur Demosthenes:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 3:2)
Ita iocaris, quasi ego dicam eos miseros, qui nati non sint, et non eos miseros, qui mortui sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 13:5)
atque hi conlocuti inter se, prius quam manum consererent, leniter et quiete nihil ne in ipsa quidem pugna iracunde rabioseve fecerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 49:2)
'numquam enim cum eo conlocutus sum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 35:1)
hic cum quidam familiaris iocans dixisset:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 60:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION