라틴어 문장 검색

ad cuius spectaculum commeare in urbem non solum praesidibus prouinciarum permisit, uerum etiam exulibus quibusdam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 17장 3:1)
sed cum inter initia imperii eburneis quadrigis cotidie in abaco luderet, ad omnis etiam minimos circenses e secessu commeabat, primo clam, deinde propalam, ut nemini dubium esset eo die utique affuturum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 22장 1:3)
fossam ab Auerno Ostiam usque, ut nauibus nec tamen mari iretur, longitudinis per centum sexaginta milia, latitudinis, qua contrariae quinqueremes commearent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 31장 3:2)
quidam putant, quod oppidum Hispaniae frustra diu oppugnatum inlitis demum galbano facibus succenderit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 1:3)
non negauerim iactatum a quibusdam Petronis patrem e regione Transpadana fuisse mancipem operarum, quae ex Vmbria in Sabinos ad culturam agrorum quotannis commeare soleant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 1장 4:1)
classiarios uero, qui ab Ostia et Puteolis Romam pedibus per uices commeant, petentes constitui aliquid sibi calciarii nomine, quasi parum esset sine responso abegisse, iussit posthac excalciatos cursitare;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 8장 3:3)
Alexander quidem urbem destitutam ab suis intrat, arcem vero, in quam confugerant, oppugnare adortus caduceatorem praemisit, qui denuntiaret, ni dederent, ipsos ultima esse passuros.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 6:1)
"Rursus Xerxes gentis eiusdem ad oppugnandos nos cum in manium barbarorum copiis venit:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 11:4)
"Proinde sciatis licet, aut intraturum me urbem aut oppugnaturum."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 6:7)
Tyros septimo mense, quam oppugnari coepta erat, capta est, urbs et vetustate originis et crebra fortunae varietate ad memoriam posteritatis insignis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 23:1)
Cypriorum quoque regibus, qui et a Dareo defecerant ad ipsum et oppugnanti Tyrum miserant classem, pro merito honos habitus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 8장 17:1)
quadrigae inter se occurrentes sine periculo commeare dicuntur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 30:1)
Opere perfecto, ad propugnaculum Duquesne oppugnandum Americani duce Washingtonio contenderunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.35)
Non amplius autem tredecim passuum millibus processerant, cum ab Indis amicis facti certiores fuerunt, " Gallos columbarum instar in sylvis, hostilemque in morem, sedibus Anglicis instare, itemque propugnaculum, quod erant oppugnaturi, nuper adauctum fuisse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.36)
- Duces Anglici Insulam Longam oppugnare constituunt:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.47)

SEARCH

MENU NAVIGATION