라틴어 문장 검색

ipse capillato diffusum consule potat, calcatamque tenet bellis socialibus uvam, cardiaco numquam cyathum missurus amico;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V20)
tu calcas luce reversa coniugis urinam magnos visurus amicos.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI158)
"curramus praecipites et dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem."
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X36)
ludere se credunt ipsi tamen et puerilis exercere acies, quod nulla cadavera calcent.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV21)
Sed cum pari robore frequentibus proeliis utrique comminuerentur, misso in conpendium bello, Horatiis Curiatiisque, trigeminis hinc atque inde fratribus, utriusque populi fata permissa sunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 33:1)
Itaque per Samnium totum, per Falernos Gauranosque saltus sic maceravit Annibalem, ut, quia frangi virtute non poterat, mora comminueretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 28:1)
Sed Titus Aquilius Perpernae usus exemplo, interclusum hostem commeatibus ad extrema conpulit comminutasque copias fame armis facile delevit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 11:2)
At nos iugo a fortuna inposito subiacentem tamquam miserum vilemque calcamus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 9:1)
— Spargit rara ungula rores Sanguineos, mixtaque cruor calcatur arena.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 1:2)
ideo voluptas eius multifariam comminuitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 20:7)
Ille moras ferri, nervorum et vincula rumpit, Adfixam vellens oculo pendente sagittam Intrepidus, telumque suo cum lumine calcat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:62)
Semina foecundae segetis calcata perussit, Et non letiferas spirando perdidit auras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:7)
Properate mori, magnoque superbi Quamvis e parvis animo descendite bustis, Et Romanorum manes calcate deorum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:41)
Videor fluvios spectare cruoris, Calcatosque simul reges, sparsumque senatus Corpus, et immensa populos in caede natantes Sed mea fata moror, qui vos in tela ruentes Vocibus his teneo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:44)
Celeres capiunt praesagia belli, Calcatisque ruunt castris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:68)

SEARCH

MENU NAVIGATION