라틴어 문장 검색

Electram maxumus Atlas edidit, aetherios umero qui sustinet orbes vobis Mercurius pater est, quem candida Maia Cyllenae gelido conceptum vertice fudit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 7:6)
Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli, faucibus ingentem fumum (mirabile dictu) evomit involvitque domum caligine caeca, prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro fumiferam noctem commixtis igne tenebris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:13)
piceum fert fumida lumen taeda et commixtam Volcanus ad astra favillam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 3:15)
"Adcetera et fratrem, siquis modus, eripe morti, aut tu bella cie conceptumque excute foedus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 7:13)
[Multaque se incusat, qui non acceperit ante Dardanium Aenean generumque adsciverit ultro.] Interea extremo bellator in aequore Turnus palantis sequitur paucos iam segnior atque iam minus atque minus successu laetus equorum attulit hunc illi caecis terroribus aura commixtum clamorem adrectasque impulit aures confusae sonus urbis et inlaetabile murmur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 24:9)
commixti corpore tantum subsident Teucri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 30:26)
Tum pater omnipotens fecundis imbribus Aether coniugis in gremium laetae descendit et omnis magnus alit magno commixtus corpore fetus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 14:6)
dixit et ex oculis subito, ceu fumus in auras commixtus tenues, fugit diversa, neque illum, prensantem nequiquam umbras et multa volentem dicere, praeterea vidit, nec portitor Orci amplius obiectam passus transire paludem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 19:5)
solent in scholis fingi materiae ad deliberandum similiores controversiis et ex utroque genere commixtae, ut cum apud C. Caesarem consultatio de poena Theodoti ponitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 272:1)
verius autem iudico, non nostram administrationem sed ipsam rem quam aggredimur, id est argumentum, quo aliquid probaturi sumus, etiamsi nondum verbis explanatum, iam tamen mente conceptum, epichirema dici.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 98:2)
illud commixtum frequentissimum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 266:6)
Neutrum autem incredibile est, nec montem, qui devoretur cotidie, minui, nec manere eundem, quia non ipsum exest, sed in aliqua inferna valle conceptus exaestuat et aliis pascitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 2:3)
Conceptus est iste - ex quo, sciemus cum adulteros deprehendero.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 1:2)
consilium luxuriante filio conceptum emendato est superuacuum.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 9:3)
Licet nescias, quae ratio oceanum effundat ac revocet, quare septimus quisque annus aetati signum imprimat, quare latitudo porticus ex remoto sperantibus non servet portionem suam, sed ultima in angustiis coeant et columnarum novissime intervalla iungantur, quid sit, quod geminorum conceptum separet, partum iungat, utrum unus concubitus spargatur in duos an totiens concepti sint, cur pariter natis fata diversa sint maximisque rerum spatiis distent, quorum inter ortus minimum interest :
(세네카, 행복론, Liber VII 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION