라틴어 문장 검색

peto igitur a te ut in ea controversia, quam habet de fundo cum quodam Colophonio, et in ceteris rebus quantum fides tua patietur quantumque tuo commodo poteris tantum ei honoris mei causa commodes ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 69 3:1)
vehementer mihi gratum feceris, si quibuscumque rebus sine tua molestia poteris ei commodaris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 706)
equidem existimo habere te magnam facultatem (sed hoc tui est consili et iudici) ex eo s. c., quod in heredes C. Vennoni factum est, Caerelliae commodandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 72 3:2)
A te idem illud peto ut de loco, quo deportet frumentum, et de tempore Avianio commodes, quorum utrumque per eundem me obtinuit triennium, dum Pompeius isti negotio praefuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 75 2:1)
Idibus Maus senatus frequens divinus fuit in supplicatione Gabinio deneganda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 6 1:5)
Parvitate harum inaequalitatum & tarditate motuum fit ut motus Satellitum summè regulares reperiantur, utque Astronomi recentiores aut motum omnem Nodis denegent, aut asserant tardissimè retrogradum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 10:12)
Assidebat aegrae fidissima ancilla, simulque et lacrimas commodabat lugenti, et quotienscunque defecerat positum in monumento lumen renovabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:5)
Commodaret ergo illa perituro locum et fatale conditorium familiari ac viro faceret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 112:13)
Quia nosti venerem tuam, superbiam captas vendisque amplexus, non commodas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:1)
Sive ergo nobis vendis quod peto, mercator paratus est, sive quod humanius est, commodas, effice ut beneficium debeamus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:5)
sensum quendam voluptatemque percipio, si ea quae mihi denegantur amicis video superesse.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 12:2)
Sed tanto magis hoc, quidquid est temporis futilis et caduci, si non datur factis - nam horum materia in aliena manu -, certe studiis proferamus, et quatenus nobis denegatur diu vivere, relinquamus aliquid, quo nos vixisse testemur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 14:1)
An cui de meo sestertium sedecies contuli, huic quadringentorum milium paulo amplius tertiam partem ex adventicio denegem?
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 3:1)
et ideo nec assertionem denegandam iis qui ex eius modi causa in libertatem vindicabuntur puto, neque ipsam libertatem redimendam pretio alimentorum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 66 2:3)
nam et iudicia amicorum promeretur et parum felix matrimonium expertus est, impetrandumque a bonitate tua per nos habet quod illi fortunae malignitas denegavit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 94 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION