라틴어 문장 검색

Eo cum Eporedorix Viridomarusque venissent et de statu civitatis cognovissent, Litaviccum Bibracti ab Aeduis receptum, quod est oppidum apud eos maximae auctoritatis, Convictolitavim magistratum magnamque partem senatus ad eum convenisse, legatos ad Vercingetorigem de pace et amicitia concilianda publice missos, non praetermittendum tantum commodum existimaverunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 55장4)
Tamen magnum ut in tanta calamitate Bellovacos eo proelio commodum esse consecutos, quod Correus, auctor belli, concitator multitudinis, esset interfectus. Numquam enim senatum tantum in civitate illo vivo quantum imperitam plebem potuisse.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 22장4)
Commode vero exercent clara lectio, arma, pila, cursus, ambulatio, atque haec non utique plana commodior est, siquidem melius ascensus quoque et descensus cum quadam varietate corpus moveat, nisi tamen id perquam inbecillum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장22)
si vero corruptum est, nihil commodius est quam id, qua via primum expelli potest, eicere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장83)
ideo prandere quoque commodum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장139)
qui tamen semel die tum commodius adsumitur, insuper etiam modicus, ne cruditatem moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장8)
atque utraque decocta commodior est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장28)
Et quod ad somnum quidem pertinet, commodissima haec ratio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장20)
Commodum est etiam lino cotidie ventrem metiri et, qua conprehendit alvum, notam imponere, posteroque die videre, plenius corpus sit an extenuetur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장40)
Si aestas est, in mari natare commodum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장91)
Si id inbecillitas non sinit, nave tamen non longe gestari commodissimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장44)
Tum commodum est hysopum vel nepetam vel thumum vel apsinthium vel etiam furfures aut ficus aridas aut mulsam aquam decoquere, eaque gargarizare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장19)
quibus extenuatum corpus incipit spiritum trahere commodius.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장12)
Si inter haec quoque graviter erumpit, quia consumere hominem potest, commodissimum est impetum eius admota occipitio cucurbitula, sic ut cutis quoque incidatur, avertere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장27)
Atque incipiente quoque tussi, tum non erit alienum, ut supra (10,3) quoque positum est, vini cyathos sorbere, sed id in hoc genere valetudinis dulce vel certe lene commodius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장34)

SEARCH

MENU NAVIGATION