라틴어 문장 검색

non enim cristas volnera facere, et per picta atque aurata scuta transire Romanum pilum, et candore tunicarum fulgentem aciem, ubi res ferro geratur, cruentari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 573:1)
facturum se quae vellent pollicitus, duo milia delectorum militum navibus longis mittit ad ostium fluminis cum praefecto socium Q. Naevio Crista, viro inpigro et perito militiae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 513:1)
addebant speciem frontalia et cristae et tergo impositae turres turribusque superstantes praeter rectorem quaterni armati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 453:2)
Vt ad te eam iam deducas domum itaque eam huc ornatam adducas, ex matronarum modo, capite compto, crinis vittasque habeat, adsimuletque se tuam esse uxorem:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1227)
arma subdistingue, ut sit quasi interrogantis, et responsio 'dabunt ipsi'. comantem aut cristatam, quia de caudis animalium habebant cristas, ut cristaque hirsutus equina:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3911)
cristaque tegit galea avrea rubra pro 'galea cristas habens rubras'. sed duo ablativi sunt et duo nominativi, quos metrica ratione discernimus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 491)
quaeritur autem quid dixerit 'comptos'. sed ut crines comi dicimus cum nectuntur, ita et hic etiam ramos comptos nexos illigatos intellege, ut ipse tum ramum innectit olivae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1289)
arieti et piscibus cetus est subiectus, a cuius crista ordinate utrisque piscibus disposita est tenuis fusio stellarum, quae graece vocitantur ἁρπεδόναι. magnoque intervallo introrsus pressus nodus serentium attingit summam ceti cristam [esse fuit]. per speciem stellarum flumen profluit, initium fontis capiens a laevo pede Orionis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION