라틴어 문장 검색

Verba graeca, quae in lemmate posita asterisco notata sunt, non nisi latine reddita leguntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.1)
Nam et comoedos inquit emeram, sed malui illos Atellaniam facere, et choraulen meum iussi Latine cantare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 53:25)
Ipse Trimalchio in pulvino consedit, et cum Homeristae Graecis versibus colloquerentur, ut insolenter solent, ille canora voce Latine legebat librum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 59:8)
Audisses comoedos vel lectorem vel lyristen vel - quae mea liberalitas - omnes.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 15 2:2)
epistulas quidem scribit, ut Musas ipsas Latine loqui credas.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 7:2)
Frequenter comoedis cena distinguitur, ut voluptates quoque studiis condiantur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 9:3)
Idem cum Graeco pallio amictus intrasset - carent enim togae iure, quibus aqua et igni interdictum est -, postquam se composuit circumspexitque habitum suum, 'Latine' inquit 'declamaturus sum.'
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 3:1)
Quemadmodum magis approbare tibi possum, quanto opere mirer epigrammata tua Graeca, quam quod quaedam Latine aemulari et exprimere temptavi?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 18 1:1)
et ars quidem eius et quasi inscriptio comoedus, in qua plurimum facit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 3:2)
utitur et cithara perite, ultra quam comoedo necesse est.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 3:4)
Legitur describitur cantatur etiam, et a Graecis quoque, quos Latine huius libelli amor docuit, nunc cithara nunc lyra personatur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 10:1)
Quam multi, cum lector aut lyristes aut comoedus inductus est, calceos poscunt aut non minore cum taedio recubant, quam tu ista - sic enim appellas - prodigia perpessus es!
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 17 3:3)
Nihil, nisi quod meridianus somnus eximitur multumque de nocte vel ante vel post diem sumitur, et, si agendi necessitas instat, quae frequens hieme, non iam comoedo vel lyristae post cenam locus, sed illa, quae dictavi, identidem retractantur, ac simul memoriae frequenti emendatione proficitur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 40 2:1)
unus in hoc nemo est populo, qui forte Latine quaelibet e medio reddere verba queat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 718)
in ceteris, quae poterunt utroque modo non indecenter efferri, qui Graecam figuram sequi malet, non Latine quidem sed tamen citra reprehensionem loquetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 212:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION