라틴어 문장 검색

Etenim in scena amor semper comoediae praebet argumentum, quandoque etiam et tragoediae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:3)
Si pro modicis beneficiis gratum se exhibeat, argumento est pluris se aestimare hominum animos quam sarcinas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:46)
Magister superstitionis populus, atque in omni superstitione sapientes stultis obsequuntur, atque argumenta practicae succumbunt ordine perverso.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:15)
si minus consultationum argumentis iactentur, certe fluctibus fortunae iactabuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 1:11)
Consilia hac aetate in locis plurimis nihil aliud fere sunt quam congressus et colloquia familiaria, ubi res potius sermonibus iactentur quam debitis argumentis trutinentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 9:2)
Dignum profecto argumentum, quod principes perpetuo in manibus habeant et diligenter meditentur, quo nec vires suas in maius aestimantes incoeptis se vanis et nimis arduis implicent, nec rursus easdem plus aequo despicientes ad consilia pusillanima et meticulosa se demittant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 2:3)
Bonum sane in conversatione et colloquiis familiaribus subinde variare, et sermones circa res praesentes cum disputationibus, narrationes cum argumentis, quaestiones cum positivis, iocosa cum seriis immiscere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 1:7)
Verum hoc fieri nolim praeterquam in argumentis humilioribus et auctoribus minoris pretii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:22)
Novi alicuius argumenti pondus addas, propter quod in partes eius transire videas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:30)
Etenim nulla ostentatio sine comparatione sui est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:6)
Quatenus vero ad philologiam, quae in hoc argumento ut plurimum versatur, nihil aliud est quam narratiunculatum et observationum futilium congeries, ideoque scripto huic minime congruit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 10:9)
Nonnulla etiam mutata novis argumentis sententia variavit.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 14:2)
Omne enim aut aequale est aut inaequale, quicquid alterius comparatione metimur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De relata ad aliquid quantitate. 1:2)
et haec quoque prima minoris quantitatis species est. Hic autem numerus huiusmodi est, qui in alterius comparatione productus plus quam semel maioris numerat summam, sua scilicet quantitate cum eo aequaliter inchoans aequaliterque determinans.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici eiusque speciebus earumque generationibus. 1:8)
Ac definitio quidem huius comparationis talis est. Sesquitertius est, qui minori comparatus habet eum semel et eius tertiam partem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De superparticulari eiusque speciebus earumque generationibus. 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION