라틴어 문장 검색

Opus necessitas est, pars sensus vitae hac in terra, iter maturitatis, progressionis hominis atque personalis perfectionis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 168:4)
Est “summa eorum vitae socialis condicionum quae tum coetibus, tum singulis membris permittunt ut propriam perfectionem plenius atque expeditius consequantur”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 203:3)
Quod quidem nos non modo concitat ad mirandos plurimos conexus exstantes inter creaturas, sed ducit nos quoque ad detegendam rationem nostrae ipsorum perfectionis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 304:3)
illa tyrannorum fuerat medicina, videre quis status ante oculos praesentibus ac perituris conpeteret rebus, nec curam adhibere futuris.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권24)
iam primum qui sit genius vel qui status illi conpetat ignoro, quid possit et unde oriatur, spiritus informis sine corpore formave et ulla sit species, et quid sapiat, quae munera curet, contra animas hominum venis vitalibus intus sic interfusas intellego, sanguis ut ex his accipiat motumque levem tenerumque vaporem, unde pererratis vegetet praecordia membris, frigida succcndat, riget arida, dura relaxet.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2133)
"nunc, nunc iusta meis reverentia conpetit annis, nunc merito dicor venerabilis et caput orbis, cum galeam sub fronde oleae cristasque rubentes concutio viridi velans fera cingula serto atque armata Deum sine crimine caedis adoro."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2227)
nam et pro Rabirio Postumo Cicero prima parte orationis in hoc intendit, ut actionem competere in equitem Romanum neget;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 94:2)
nam prout asperi, lenes, iucundi, graves, duri, remissi erunt, aut adsumere in causam naturas eorum, qua competent, aut mitigare, qua repugnabunt, oportebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 26:2)
Non quaerit aeger medicum eloquentem, sed, si ita conpetit, ut idem ille, qui sanare potest, compte de iis, quae facienda sunt, disserat, boni consulet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 6:1)
haec enim omnibus, quae ex quo velut exemplari traxit, formam suam inpressit, ut in unitatem illa conpetant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 8:6)
odio illum reipublicae a qua repulsus erat fecisse et odio ipsius fili, quem oderat et quia competierat et quia uicerat.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 10:3)
spectare mihi videor bonorum pace praefata illam in invidis ignaviam superbientem et illud militandi inertibus familiare fastidium, cum a desperatione crescendi inter bibendum philosophantes ferias inhonoratorum laudant, vitio desidiae, non studio perfectionis . . . * * * . . . appetitus, ne adhuc pueris usui foret, maiorum iudicio reiciebatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Gaudentio suo salutem 2:1)
hic cum peropportuna cuncta mercatui, tum praecipue quod esui competeret, deferebatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 6:1)
sed donec domicilio competens vestibuli campus aperitur, mediam vallem rectis tractibus prosequuntur latera clivorum usque in marginem villae, quae in Borean Austrumque conversis frontibus tenditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 3:5)
pro quo precem sedulam fundo, ut perspectus chartulis suis si quid iure competit instruatis, quae qualiterve sint obicienda.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Petronio suo salutem 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION