라틴어 문장 검색

At contra, nobilitatem et viros in exercitu primarios (utcunque nonnulli ex illis ad eius nutum se accommodassent) male admodum habebat, quorum plurimi fortunas suas aut vendiderant aut oppignorarant, in bello spes collocantes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 19:18)
Postremo animos ei nonnullis in praesentis praemiis et ingentibus in posterum promissis addidit, ante oculos illi proponens opes et gloriam regni si res successissent;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:22)
Eodem quoque tempore nonnulli ex Anglia viri primarii ad Perkinum profecti sunt, Georgius Nevillus, Ioannes Taylerus equites aurati, et circiter centum alii, et inter caeteros Frionus iste qui fortunis Perkini se totum tradit et tunc et diu post, et revera ei fuit praecipuus consiliarius et ad omnia instrumentum bene efficax.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:8)
Rumores isti plurimum praevalebant, apud nonnullos quidem propter malevolentiam, apud alios propter ambitionem, apud aliquos propter levitatem et rerum novarum studium, apud paucos fortasse propter conscientiam et credulitatem, apud plurimos autem propter imbecillitatem iudicii, et apud haud paucos propter obsequium erga viros quosdam primarios qui his rumoribus in secreto favebant eosque alebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 6:3)
Ad hunc finem in diversas partes, praecipue autem in Flandriam, nonnullos secretos et industrios exploratores misit, alios quasi ad Perkinum confugissent eique adhaerere constituissent, alios autem sub variis aliis praetextibus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:28)
8. Mirum etiam quiddam traditur, regem nimurum sylva immani suspicionum circundatum et involutum, neque cui fidem haberet satis certum, cum confessoribus et capellanis complurium virorum primariorum secreto egisse, ut ex iis de consiliis adversariorum suorum edoceretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 8:1)
Quamobrem (ut nihil apud dominationes vestras dissimulem) omnem admirationem certe superat ducissam Margaretam (ignoscite obsecro si eam nominem, cuius in regem odii nulla est caussa, nullus finis) iam seniorem, aetate qua mulieres aliae a puerperiis cessare solent, duo eiusmodi monstra peperisse, non novem aut decem mensium, sed annorum complurium partus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:20)
14. In vigilia omnium sanctorum, decimo autem regis anno, filius regis secundogenitus Henricus dux Eboraci creatus est, et simul tam dux ipse quam alii complures nobiles, equites aurati, et generosi eminentiores in ordinem equitum de balneo pro ritu usitato cooptati sunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 14:1)
Tum iussus ut quae sciret referret, inter complures alios (ex motu proprio, neutiquam interrogatus) Guilielmum Stanleium camerarium impetivit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 14:7)
Verum iis adiumentis praeponderabant complura quae contra eum faciebant, et in regis ingenio et animo praedominabantur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 15:9)
Verum scriptores nonnulli extra dubium rem ponunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 16:13)
24. Aestate sequente rex ut matrem suam consolaretur, quam semper unice dilexit et reveritus est, atque ut fidem apud omnes faceret severitatem contra Stanleium (quam imposuit ei necessitas et ratio status) nihil prorsus amori suo erga Thomam fratrem eius detraxisse, profectus est ad Lathamam, ut cum matre et comite hilares aliquos ageret dies, ibique moram nonnullam fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 24:1)
Nonnullas etiam belli reliquas in regno Neapolitano adhuc fumantes extinguere neglexit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 6:10)
Itaque ad instantiam statuum Italiae complurium (et maxime papae Alexandri) foedus ictum est inter eundem Alexandrum papam, Maximilianum Romanorum regem, Henricum regem Angliae, Ferdinandum et Isabellam reges Hispaniarum (ita enim in tractatu orginali nomina principum illorum constanter collocantur), Augustinum Bardicum ducem Venetiarum, et Ludovicum Sforzam ducem Medliolani, pro communi defensione statuum suorum singulorum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 6:14)
8. Hoc etiam anno rex comitia ordinum convocavit, in quibus complures leges latae fuerunt naturae magis privatae et vulgaris quam ut historiae lectorem detinere mereantur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION