라틴어 문장 검색

" Id quoque toto capite adnuit, ut se Crasso daret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 285:10)
ego si me aliquando vestri et patriae compotem fortuna fecerit, certe efficiam ut maxime laetere unus ex omnibus amicis meaque officia et studia quae parum antea luxerunt (fatendum est enim) sic exsequar ut me aeque tibi ac fratri et liberis nostris restitutum putes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 15 9:1)
nunc autem postquam Pompeius et consules ex Italia exierunt, non angor sed ardeo dolore, non sum, inquam, mihi crede, mentis compos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 6 8:2)
adnueram;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 44 2:6)
cum autem laevam manum admoverat et ilium pugnum arte vehementerque conpresserat, scientiam talem esse dicebat, cuius compotem nisi sapientem esse neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 195:6)
non modo enim pollicitus erat in Gallia sed Romae cotidie, simul atque sibi hic adnuisset, numeraturum se dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 1:3)
Non enim eloquentem quaero neque quicquam mortale et caducum, sed illud ipsum, cuius qui sit compos, sit eloquens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장 1:3)
utendum est igitur his, si virtutis compotes vel potius si viri volumus esse, quoniam a viris virtus nomen est mutuata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 43:8)
et si omne beatum est, cui nihil deest, et quod in suo genere expletum atque cumulatum est, idque virtutis est proprium, certe omnes virtutis compotes beati sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 39:2)
In literis quae mihi cum Geometra peritissimo G. G. Leibnitio annis abhinc decem intercedebant, cum significarem me compotem esse methodi determinandi Maximas & Minimas, ducendi Tangentes, & similia peragendi, quae in terminis surdis aeque ac in rationalibus procederet, & literis transpositis hanc sententiam involventibus [Data aequatione quotcunq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 36:1)
sed grandes patinae tuccetaque crassa adnuere his superos vetuere Iovemque morantur.
(페르시우스, 풍자, satire 240)
Quod | si non adnuissetis de hac medicina quam peto, iam parata erat in crastinum turba, quae et iniuriam meam vindicaret et dignitatem:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 18:5)
Adfuit tamen deus voto, cuius ille compos ut iam securus liberque moriturus, multa illa vitae sed minora retinacula abrupit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 8:4)
superest ut promissis deus adnuat tandemque me hac sollicitudine exsolvat;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 11:2)
' Cum ille adnuisset, 'Cur ergo revocabas?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION