라틴어 문장 검색

're' enim superflua conpositio est verbi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 352)
'incassum' autem ideo ait, quia plumarum compositio aquam minime admittit ad corpus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3873)
erat in verborum splendore elegans, compositione aptus, facultate copiosus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 3:1)
verum admirabilis compositio disciplinae incredibilisque rerum me traxit ordo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 96:2)
nam cum praestantissumam naturam, vel quia beata est vel quia sempiterna, convenire videatur eandem esse pulcherrimam, quae conpositio membrorum, quae conformatio liniamentorum, quae figura, quae species humana potest esse pulchrior?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 47:1)
perspicuum est enim quo conpositiones unguentorum, quo ciborum conditiones, quo corporum lenocinia processerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 146:4)
Ut enim pulchritudo corporis apta compositione membrorum movet oculos et delectat hoc ipso, quod inter se omnes partes cum quodam lepore consentiunt, sic hoc decorum, quod elucet in vita, movet approbationem eorum, quibuscum vivitur, ordine et constantia et moderatione dictorum omnium atque factorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 127:2)
compositionem rerum aptis et accommodatis locis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 183:6)
Sed et verborum est structura quaedam duas res efficiens, numerum et levitatem, et sententiae suam compositionem habent, et ad probandam rem accommodatum ordinem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 2장 1:3)
Minimus natu horum omnium Timaeus, quantum autem iudicare possum, longe eruditissimus et rerum copia et sententiarum varietate abundantissimus et ipsa compositione verborum non impolitus magnam eloquentiam ad scribendum attulit, sed nullum usum forensem.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 58:3)
addidisti clausulam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 240:3)
interspirationis enim, non defetigationis nostrae neque librariorum notis, sed verborum et sententiarum modo interpunctas clausulas in orationibus esse voluerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 173:3)
clausulas enim atque interpuncta verborum animae interclusio atque angustiae spiritus attulerunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 181:2)
" Hunc ille clausulis aptiorem putat, quas vult longa plerumque syllaba terminari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 183:8)
Clausulas autem diligentius etiam servandas esse arbitror quam superiora, quod in eis maxime perfectio atque absolutio iudicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 192:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION