라틴어 문장 검색

quom in spem venero de compositione aliquid me conficere, statim vos certiores faciam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 13A 2:6)
quo modo me nunc putas, mi Cicero, torqueri, postquam rursus in spem pacis veni, ne qua res eorum compositionem impediat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 13A 4:1)
tu me hoc tibi mandasse existimas, ut mihi gladiatorum compositiones, ut vadimonia dilata et Chresti compilationem mitteres et ea, quae nobis, cum Romae sumus, narrare nemo audeat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 8 1:2)
coniunctione frangi senatus opes, diiunctione civile bellum excitari videbam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 6 4:4)
quae coniunctio quae diiunctio vera sit, quid ambigue dictum sit, quid sequatur quamque rem quid repugnet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 122:11)
quos quia servare per compositionem volebat, ipse ab eis interemptus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 12장 1:6)
Et finiuntur aut ipsa compositione et quasi sua sponte, aut quodam genere verborum, in quibus ipsis concinnitas inest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 2:7)
deinde, quod dicitur in oratione numerosum, id utrum numero solum efficiatur, an etiam vel compositione quadam vel genere verborum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 54장 1:1)
compositio autem ab utroque differt, quae tota servit gravitati vocum aut suavitati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 54장 2:3)
itaque qualis eorum motus quos ἀπαλαίστρουσ Graeci vocant, talis horum mihi videtur oratio qui non claudunt numeris sententias, tantumque abest ut - quod ei qui hoc aut magistrorum inopia aut ingeni tarditate aut laboris fuga non sunt adse- cuti solent dicere - enervetur oratio compositione verborum, ut aliter in ea nec impetus ullus nec vis esse possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 68장 3:1)
Reliqui dialecticorum modi plures sunt, qui ex disiunctionibus constant:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 14장 1:2)
Quae conclusiones idcirco ratae sunt quod in disiunctione plus uno verum esse non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 14장 1:10)
harmonian autem ex intervallis sonorum nosse possumus, quorum varia compositio etiam harmonias efficit pluris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 40:5)
Et hinc patet compositio vis directae AD ex viribus quibusvis obliquis AB & BD, & vicissim resolutio vis cujusvis directae AD in obliquas quascunq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 15:1)
Quae quidem Compositio & resolutio abunde confirmatur ex Mechanica.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION