라틴어 문장 검색

Nunc tamen unde genus ducat, quae dextra latentes Suppeditet vires, quem poscat turba moventem, Expediam.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 8:3)
Hic pestem occultam, et faecundas sulphure moles Cernere erat, magno quas inter mota tumultu Praelia fervebant;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 4:3)
Crebrescit tandem, atque oculis se plurimus offert Ordinibus structus variis exercitus ingens Alituum, motisque eventilat aera pennis.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 10:2)
Uncta, nigens oleo, formae quibus esse rotundae Artificis ferrum dederat, facilisque moveri.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 2:1)
Sphaera sed, irarum temnens ludibria, coeptum Pergit iter, nullisque movetur surda querelis.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 5:2)
Illa tamen laudes summumque meretur honorem, Quae non dirumpit cursum, absistitque moveri, Donec turbam inter crebram dilapsa supremum Perfecit studium, et metae inclinata recumbit.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 5:3)
Quae quidem diffinitio ad amicitiam exprimendam satis mihi videtur esse sufficiens, si tamen more nostro caritas nuncupetur, ut ab amicitia omne vitium excludatur, benevolentia autem ipse sensus amandi qui cum quadam dulcedine movetur interius exprimatur.
(DE AMICITIA, CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera. 1:2)
Ita, fateor, tua me movit oratio;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:23)
Ex quibus quaedam mentis suavitas innascens, osculantium movet et perstringit affectum.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:61)
Licet non facile queat reperiri qui non his passionibus saepius moveatur, multi certe sunt qui his omnibus superiores inveniuntur;
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:9)
si cuiusquam malitia famam tuam fuerit persecuta, et ille nullius ad credendum adducatur suggestione, nulla moveatur suspicione, nulla dubitatione turbetur;
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 2:6)
Fateor, adhuc me movet illorum sententia, qui sine huiusmodi amicis vivere tutius arbitrantur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:11)
Simplices quippe, et communes, et consentientes, et qui iisdem rebus moveantur, esse debent amici ad invicem;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:10)
Neque vero hi qui non eisdem rebus moventur, nec eisdem consentiunt stabiles esse possunt, aut fidi.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:13)
Quis non moveretur his verbis, quis non invideretur?
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION