라틴어 문장 검색

Accedebat huc, quod neque Tryphaena me alloquebatur tanquam familiarem et aliquando gratum sibi amatorem, nec Giton me aut tralaticia propinatione dignum iudicabat, aut quod minimum est, sermone communi vocabat, credo, veritus ne inter initia coeuntis gratiae recentem cicatricem rescinderet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 113:10)
At hoc pravum malignumque est, non admirari hominem admiratione dignissimum, quia videre alloqui audire complecti, nec laudare tantum verum etiam amare contingit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 9:1)
Verginium cogito, Verginium video, Verginium iam vanis imaginibus, recentibus tamen, audio alloquor teneo;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 12:2)
Alloquitur Musam, mandat, ut domum meam Esquiliis quaerat, adeat reverenter:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 5:1)
conclamat 'fixisti pectus amicum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 153:6)
finierat monitus, placidis ita rursus, ut ante, clavigerum verbis adloquor ipse deum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권126)
sensit et adloquitur trepidam Cythereius heros (fiet tamen admonitu motus, Elissa, tui):
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권407)
errat et in caelo liquidique inmunia ponti adloquitur gelido proxima signa polo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권398)
Mezentius induit arma, induit Aeneas alloquiturque Iovem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권609)
obstipui tacitus sustinuique gradum, sensit anus vicina loci iussumque sedere alloquitur quatiens voce tremente caput:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권251)
Conclamat virgo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 69:1)
conclamat medioque in pectore fixa tela gerit, frenisque manu moriente remissis in latus a dextro paulatim defluit armo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:4)
medioque tenens in pectore vulnus ei mihi conclamat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:15)
Quem facta audire volentem mira deum, innixus cubito Calydonius amnis talibus adloquitur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 74:2)
Quos ita (sensit enim) laeto Saturnius ore Iuppiter adloquitur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION