라틴어 문장 검색

negat enim esse ullum cibum tam gravem quin is nocte et die concoquatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 24:2)
eademque haec avis scribitur conchis se solere complere, eas cum stomachi calore concoxerit evomere, atque ita eligere ex his quae sunt esculenta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 124:9)
est autem multiplex et tortuosa arcetque et continet sive illud aridum est sive umidum quod recepit, ut id mutari et concoqui possit, eaque tum adstringitur tum relaxatur, atque omne quod accepit cogit et confundit, ut facile et calore, quem multum habet, et terendo cibo et praeterea spiritu omnia cocta atque confecta in reliquum corpus dividantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 136:3)
nunc vide utra te κρίσισ magis delectet, Chrysippi an haec, quam noster Diodotus non concoquebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 46)
sed me ab eo ita observari scio ut eius ista odia non sorbeam solum sed etiam concoquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 6:2)
Iam ego etiam tot malis fatigatus minimum veluti gustum hauseram somni;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 22:2)
suadeo, bonum tuum concoquas, milva, et me non facias ringentem, amasiuncula:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 75:11)
Profer et unguentum et ex illa amphora gustum, ex qua iubeo lavari ossa mea.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 77:23)
Divitis haec magni facies erit, omnia cernens qui timet et sicco concoquit ore famem . . . Non multum oportet consilio credere, quia suam habet fortuna rationem . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 82:8)
Et ego quidem tres plagas Spartana nobilitate concoxi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:10)
Ad hunc gustum totum librum repromitto, quem tibi ut primum publicaverit exhibebo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 5:2)
gustus et ipse modum teneat, sospitet ut iecur incolume.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum50)
quas si quis sitienter hauriendo, non gustu tenui sed ore pleno, internis velit inplicare venis, hic sancto satiatus ex propheta iustorum capiet cibos virorum, qui fructum Domino metunt perenni.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum36)
numquid madido sapor inditus ori vivit ob hanc causam, medicata ut fercula pigram ingluviem vegetamque gulam ganeonis inescent, per varios gustus instructa ut prandia ducat in noctem lassetque gravem sua crapula ventrem?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 186)
pars altera probationum, quae est tota in arte constatque rebus ad faciendam fidem appositis, aut omnino negligitur aut levissime attingitur ab iis, qui velut horrida et confragosa vitantes amoenioribus locis desident, neque aliter quam ii, qui traduntur a poetis gustu cuiusdam apud Lotophagos graminis et Sirenum cantu deleniti voluptatem saluti praetulisse, dum laudis falsam imaginem persequuntur, ipsa, propter quam dicitur, victoria cedunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 70:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION