라틴어 문장 검색

Quid perfectius, prohibere adulterium, an etiam ab oculorum solitaria concupiscentia arcere?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 3:5)
Democritus excaecando semetipsum, quod mulieres sine concupiscentia aspicere non posset et doleret si non esset potitus, incontinentiam emendatione profitetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 11:1)
Neque enim oculos ad concupiscentiam sumpsimus et linguam ad maliloquium et aures ad exceptaculum mahloquii et gulam ad gulae crimen et ventrem ad gulae societatem et genitalia ad excessus impudicitiae et manus ad vim et gressus ad vagam vitam, aut spiritus ideo insitus corpori, uti insidiarum, ut fraudium, ut iniquitatium cogitatorium fieret.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 3:9)
Cum aquam ingressi Christianam fidem in legis suae verba profitemur, renuntiasse nos diabolo et pompae et angelis eius ore nostro contestamur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 1:2)
Quid erit summum atque praecipuum, in quo diabolus et pompae et angeli eius censeantur, quam idololatria?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 2:1)
Igitur si ex idololatria universam spectaculorum paraturam constare constiterit, indubitate praeiudicatum erit etiam ad spectacula pertinere renuntiationis nostrae testimonium in lavacro, quae diabolo et pompae et angelis eius sint mancipata, scilicet per idololatrian.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 2:3)
Aliena est tibi religio, quam tot diaboli spiritus occupaverunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 2:5)
Erichthonius, Minervae et Vulcani filius, et quidem de caduca in terram libidine, portentum est daemonicum, immo diabolus ipse, non coluber.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:8)
Idem de apparatibus interpretabimur in ipsorum honorum suggestu deputandis, quod purpurae, quod fasces, quod vittae, quod coronae, quod denique contiones et edicta et pultes pridianae sine pompa diaboli, sine imitatione daemonum non sunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 12장 3:1)
Quasi parum etiam de spectaculis pronuntietur, cum concupiscentiae saeculi damnantur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 14장 1:2)
Nam sicut pecuniae vel dignitatis vel gulae vel libidinis vel gloriae, ita et voluptatis concupiscentia est;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 14장 1:3)
Opinor,generaliter nominatae concupiscentiae continent in se et voluptates, aeque generaliter intellectae voluptates specialiter et in spectacula disseruntur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 14장 1:5)
Sed tamen in saecularibus separamur, quia saeculum dei est, saecularia autem diaboli.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 2:17)
sed est diaboli ab alto praecipitati figura.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 16장 2:7)
Et palaestrica diaboli negotium est:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 18장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION